Выбрать главу

[4]Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.

Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis.

[5]Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: " Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. " Parare," inquis, " unde vivam volo." Simul et para et[v1.n.112.1] disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.

[6]Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem. Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames. Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ? Quanto hic[v1.n.112.2] maius est quod promittitur: perpetua libertas, nullius nec hominis nec dei timor. Et quidem vel esurienti ad ista veniendum est.

[7]Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem. Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno. Dubitabit aliquis ferre paupertatem, ut animum furoribus liberet ?

Non est ergo prius adquirendum; licet ad philosophiam etiam sine viatico pervenire.

[8]Ita est. Cum omnia habueris, tunc habere et sapientiam voles ? Haec erit ultimum vitae instrumentum et, ut ita dicam, additamentum ? Tu vero, sive aliquid habes, iam philosophare,—unde enim scis, an iam nimis habeas ?—sive nihil, hoc prius quaere quam quicquam. "

[9]At necessaria deerant." Primum deesse non poterunt, quia natura minimum petit, naturae autem se sapiens accommodat. Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet. Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet: "Quid in longum ipse te differs?

[10]Expectabisne fenoris quaestum aut ex merce conpendium aut tabulas beati senis, cum fieri possis statim dives ? Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit." Haec ad alios pertinent; tu locupletibus propior es. Saeculum muta, nimis habes. Idem est[v1.n.114.1] autem omni saeculo, quod sat est.

[11]Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem. Reges Parthorum[v1.n.114.2] non potest quisquam salutare sine munere; tibi valedicere non licet gratis. Quid istic ? Ab Epicuro mutuum sumam: " Multis parasse divitias non finis miseriarum fuit, sed mutatio."

[12]Nec hoc miror. Non est enim in rebus vitium, sed in ipso animo. Illud, quod paupertatem nobis gravem fecerat, et divitias graves fecit. Quemadmodum nihil refert, utrum aegrum in ligneo lecto an in aureo conloces,—quocumque illum transtuleris, morbum secum suum transferet,—sic nihil refert, utrum aeger animus in divitiis an in paupertate ponatur. Malum illum suum sequitur. VALE.

Letter 18

Seneca Lucilio suo salutem

[1]December est mensis; cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publicae datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum. Adeo nihil interest, ut non videatur[v1.n.116.1] mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum.

[2]Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus.

[3]Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur.

[4]Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere. Licet enim sine luxuria agere festum diem.

[5]Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: " Hoc est quod timebatur ? "

[6]In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent.

[7]Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit; grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum; tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim, quod necessitati sat est, dat et[v1.n.120.1] irata.

[8]Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris. Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt; illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum. Et ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.

[9]Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum. Et quidem gloriatur non toto asse se[v1.n.120.2] pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.

[10]In hoc tu victu saturitatem putas esse ? Et voluptas est. Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.

[11]Liberaliora[v1.n.122.1] alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae.

[12]Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.

вернуться

v1.n.112.1

para et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase.

вернуться

v1.n.112.2

hic Madvig; hoc MSS.

вернуться

v1.n.114.1

idem est Gertz; id est or idem MSS.

вернуться

v1.n.114.2

Parthorum Gertz; parthos MSS.

вернуться

v1.n.116.1

ut non videatur later MSS.; ut videatur pLPb.

вернуться

v1.n.120.1

dat et Schweighäuser; debet MSS.

вернуться

v1.n.120.2

se added by Muretus.

вернуться

v1.n.122.1

liberaliora Muretus; liberiora MSS.; uberiora Buecheler.