Выбрать главу

Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum

Finge deo.

[13]Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.

[14]Sed iam incipiamus epistulam conplicare. "Prius," inquis, "redde quod debes." Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: " Inmodica ira gignit insaniam." Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.

[15]In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat. Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. VALE.

Letter 19

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Exulto, quotiens epistulas tuas accipio. Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro. Quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum ? Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere.

[2]Numquid invidiosum est ? In freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere. Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem[v1.n.124.1] velim; id age, ut otium tuum non emineat, sed appareat.

[3]Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. Iam notitia te invasit. Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.

[4]Tenebras habere non potes; sequetur, quocumque fugeris, multum pristinae lucis.

Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes ? Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te. Amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare; aestima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis.

[5]Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset! Tulit te longe a conspectu vitae salubris rapida felicitas, provincia et procuratio, et quicquid ab istis promittitur; maiora deinde officia te excipient et ex aliis alia.

[6]Quis exitus erit ? Quid expectas, donec desinas habere, quod cupias ? Numquam erit id tempus.[v1.n.128.1] Qualem dicimus seriem esse causarum, ex quibus nectitur fatum, talem esse[v1.n.128.2] cupiditatum; altera ex fine alterius nascitur. In eam demissus es vitam, quae numquam tibi terminum miseriarum ac servitutis ipsa factura sit. Subduc cervicem iugo tritam; semel illam incidi quam semper premi satius est.

[7]Si te ad privata rettuleris, minora erunt omnia, sed affatim implebunt; at nunc plurima et undique ingesta non satiant. Utrum autem mavis ex inopia saturitatem an in copia famem ? et avida felicitas est et alienae aviditati exposita. Quamdiu tibi satis nihil fuerit, ipse aliis non eris.

[8]"Quomodo," inquis, "exibo?" Utcumque. Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris; aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit. Quid enim ad rem pertinet, an tu quiescere velis ? Fortuna tua non vult. Quid si illi etiam nunc permiseris crescere? Quantum ad successus accesserit, accedet ad metus.

[9]Volo tibi hoc loco referre dictum Maecenatis vera in ipso culmine[v1.n.130.1] elocuti: "Ipsa enim altitudo attonat summa." Si quaeris, in quo libro dixerit; in eo, qui Prometheus inscribitur. Hoc voluit dicere, attonita habet summa. Est ergo tanti ulla potentia, ut sit tibi tam ebrius sermo? Ingeniosus ille vir fuit, magnum exemplum Romanae eloquentiae daturus, nisi illum enervasset felicitas, immo castrasset. Hic te exitus manet, nisi iam contrahes vela, nisi, quod ille sero voluit, terram leges.

[10]Poteram tecum hac Maecenatis sententia parem facere rationem. Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere. Ut se res habet, ab Epicuro versura facienda est. " Ante," inquit, " circumspiciendum est, cum quibus edas et bibas, quam quid edas e bibas. Nam sine amico visceratio leonis ac lupi vita est."

[11]Hoc non continget tibi, nisi secesseris; alioqui habebis convivas, quos ex turba salutantium nomenclator digesserit. Errat autem, qui amicum in atrio quaerit, in convivio probat. Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus, quam quod amicos sibi putat, quibus ipse non est, quod beneficia sua efficacia iudicat ad conciliandos amicos, cum quidam, quo plus debent, magis oderint. Leve aes alienum debitorem facit, grave inimicum. "

[12]Quid ergo ? Beneficia non parant amicitias ? " Parant, si accepturos licuit eligere, si conlocata, non sparsa sunt.

Itaque dum incipis esse mentis tuae, interim hoc consilio sapientium utere, ut magis ad rem existimes pertinere, quis, quam quid acceperit. VALE.

Letter 20

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Si vales et te dignum putas, qui aliquando fias tuus, gaudeo. Mea enim gloria erit, si te istinc, ubi sine spe exeundi fluctuaris, extraxero. Illud autem te, mi Lucili, rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas et experimentum profectus tui capias non oratione nec scripto, sed animi firmitate, cupiditatum deminutione; verba rebus proba.

[2]Aliud propositum est declamantibus et adsensionem coronae captantibus, aliud his, qui iuvenum et otiosorum aures disputatione varia aut volubili detinent; facere docet philosophia, non dicere, et hoc exigit, ut ad legem suam quisque vivat, ne orationi vita dissentiat, ut ipsa intra se vita unius sit omnium actionum sine dissensione coloris.[v1.n.132.1] Maximum hoc est et officium sapientiae et indicium, ut verbis opera concordent, ut ipse ubique par sibi idemque sit. "Quis hoc praestabit?" Pauci, aliqui tamen. Est enim difficile hoc; nec hoc dico, sapientem uno semper iturum gradu, sed una via.

[3]Observa te[v1.n.134.1] itaque, numquid vestis tua domusque dissentiant, numquid in te liberalis sis, in tuos sordidus, numquid cenes frugaliter, aedifices luxuriose. Unam semel ad quam vivas regulam prende et ad hanc omnem vitam tuam exaequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt; vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.

[4]Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat, sed redit et in ea, quae deseruit ac damnavit, revolvitur.

вернуться

v1.n.124.1

et oblivionem Lb; oblivione p and Hense; oblivionem P.

вернуться

v1.n.128.1

erit id tempus Buecheler; erit tempus MSS.

вернуться

v1.n.128.2

Madvig would insert scias or puta.

вернуться

v1.n.130.1

in ipso culmine Capps; in ipso eculeo MSS.

вернуться

v1.n.132.1

intra coloris Haupt; inter se vita his sit omnium actio dissertionum color sit p, unus or una L3 Pb, coloris later MSS.

вернуться

v1.n.134.1

observa te Hense; observare MSS.