Выбрать главу

[11]De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant. Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. VALE.

Book 3

Letter 22

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis. Sed quo modo id consequi possis quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistulas cibi aut balinei tempus eligere; vena tangenda est. Vetus proverbium est gladiatorem in harena capere consilium; aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet.

[2]Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest et scribi; tale consilium non tantum absentibus, etiam posteris datur. Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis deliberandum est.

[3]Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem observare properantem. Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.

Et quidem quam sententiam feram, adtende. Censeo aut ex ista vita tibi aut e vita exeundum. Sed idem illud existimo, leni eundum via, ut quod male inplicuisti, solvas potius quam abrumpas, dummodo si alia solvendi ratio non erit, vel abrumpas. Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere quam semel cadere.

[4]Interim, quod primum est, impedire te noli. Contentus esto negotiis, in quae descendisti, vel quod videri mavis, incidisti. Non est quod ad ulteriora nitaris; aut perdes excusationem et apparebit te non incidisse. Ista enim, quae dici solent, falsa sunt: " Non potui aliter. Quid, si nollem ? Necesse erat." Nulli necesse est felicitatem cursu sequi; est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti.

[5]Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo deferre, si quid delibero ? Epicuri epistulam ad hanc rem pertinentem lege, Idomeneo quae inscribitur,[v1.n.152.1] quem rogat, ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi.

[6]Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.

[7]Puto, nunc et Stoicam sententiam quaeris. Non est quod quisquam illos apud te temeritatis infamet; cautiores quam fortiores sunt. Expectas forsitan, ut tibi haec dicant: " Turpe est cedere oneri. Luctare cum officio, quod semel recepisti. Non est vir fortis ac strenuus qui laborem fugit, nisi crescit illi animus ipsa rerum difficultate."

[8]Dicentur tibi ista, si operae pretium habebit perseverantia, si nihil indignum bono viro faciendum patiendumve erit; alioqui sordido se et contumelioso labore non conteret nec in negotiis erit negotii causa. Ne illud quidem, quod existimas facturum eum, faciet, ut ambitiosis rebus inplicitus semper aestus earum ferat. Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.

[9]Facile est autem, mi Lucili, occupationes evadere, si occupationum pretia contempseris. Illa sunt, quae nos morantur et detinent: " Quid ergo ? Tam magnas spes relinquam ? Ab ipsa messe discedam? Nudum erit latus, incomitata lectica, atrium vacuum ?"

Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.

[10]Sic de ambitione quomodo de amica queruntur; id est, si verum adfectum eorum inspicias, non oderunt, sed litigant. Excute istos, qui, quae cupiere, deplorant et de earum rerum locuntur fuga, quibus carere non possunt; videbis voluntariam esse illis in eo moram, quod aegre ferre ipsos et misere locuntur.

[11]Ita est, Lucili; paucos servitus, plures servitutem tenent.

Sed si deponere illam in animo est et libertas bona fide placuit, in hoc autem unum advocationem petis, ut sine perpetua sollicitudine id tibi facere contingat, quidni tota te cohors Stoicorum probatura sit ? Omnes Zenones et Chrysippi moderata, honesta, tua suadebunt.

[12]Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna pecunia instruas otium, numquam exitum invenies. Nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.

[13]Iam inprimebam epistulae signum; resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior. "Cuius?" inquis; Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero[v1.n.156.1] ; "Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit."

[14]Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae. Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia. "

[15]Nemo," inquit, " aliter quam qui modo[v1.n.156.2] natus est exit e vita." Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae vitium est. Illa nobiscum queri[v1.n.156.3] debet et dicere: " Quid hoc est ? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite."

[16]Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?

[17]Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura[v1.n.158.1] laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cum omnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli. VALE.

Letter 23

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris ? Ne gaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi; culmen est.

[2]Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua proritat, licet ad manum sit, licet non ex difficili petatur, licet numquam illum sperata deceperint.

вернуться

v1.n.152.1

inscribitur Haase; scribitur MSS.

вернуться

v1.n.156.1

adsero Harmon; adopto Hense; adoro LPb.

вернуться

v1.n.156.2

qui modo Wolters; quomodo MSS.

вернуться

v1.n.156.3

nobiscum queri Haase; nobis conqueri MSS.

вернуться

v1.n.158.1

Hense inserts iactura after vitae.