Выбрать главу

[5]Sic fac," inquit, "omnia, tamquam spectet Epicurus." Prodest sine dubio custodem sibi inposuisse et habere, quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis iudices. Hoc quidem longe magnificentius est, sic vivere tamquam sub alicuius boni viri ac semper praesentis oculis, sed ego etiam hoc contentus sum, ut sic facias, quaecumque facies, tamquam spectet aliquis; omnia nobis mala solitudo persuadet.

[6]Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum; interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius[v1.n.184.1] interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus: " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."

[7]Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non est[v1.n.186.1] ad te recedere, circumspice singulos; nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba"; si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es. VALE.

Letter 26

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis.

[2]Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore. Magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam de senectute. Hunc ait esse florem suum.

[3]Credamus illi; bono suo utatur. Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim †prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo†.[v1.n.188.1] Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat[v1.n.188.2] desinere, defecit ? "

[4]Incommodum summum est," inquis, " minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere. Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus; carpimur. Singuli dies aliquid subtrahunt viribus."

Ecquis[v1.n.188.3] exitus est melior quam in finem suum natura solvente dilabi ? Non quia aliquid mali est[v1.n.188.4] ictus et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci. Ego certe, velut adpropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies venerit, ita me observo et adloquor:

[5]" Nihil est," inquam, "adhuc, quod aut rebus aut verbis exhibuimus. Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis; quid profecerim, morti crediturus sum. Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.

[6]Remove existimationem hominum; dubia semper est et in partem utramque dividitur. Remove studia tota vita tractata; mors de te pronuntiatura est. Ita dico: disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi. Est enim oratio etiam timidissimis audax. Quid egeris, tunc apparebit, cum animam ages. Accipio condicionem, non reformido iudicium."

[7]Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta. Iuvenior es; quid refert ? Non dinumerantur anni. Incertum est, quo loco te mors expectet; itaque tu illam omni loco expecta.

[8]Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam; sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est. Puta me non dicere, unde sumpturus sum mutuum: scis cuius arca utar. Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait: " Meditare mortem " vel si commodius sit " transire ad deos[v1.n.190.1] ."

[9]Hic patet sensus: egregia res est mortem condiscere. Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est. Hoc est ipsum, quare meditari debeamus; semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus. "

[10]Meditare mortem "; qui hoc dicit, meditari libertatem iubet. Qui mori didicit, servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem. Quid ad illum carcer et custodia et claustra ? Liberum ostium habet. Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere. VALE.

Letter 27

Seneca Lucilio suo salutem

[1]"Tu me," inquis, "mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi vacas ? " Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi, tamquam mecum loquar. In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo.

[2]Clamo mihi ipse: " Numera annos tuos, et pudebit[v1.n.192.1] eadem velle, quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas[v1.n.192.2] ; non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit; ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt fideles; etiam si non nocent, fugiunt.

[3]Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt."

[4]Quando ad hoc gaudium pervenire continget ? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur.[v1.n.194.1] Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis. Delegationem res ista non recipit.

[5]Aliud litterarum genus adiutorium admittit. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives. Et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam vidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene[v1.n.194.2] quam paedagogos nostros novimus. Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos persalutabat. Nihilominus eruditus volebat videri.

[6]Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat.

вернуться

v1.n.184.1

aut talis, cuius Disselbeck and Buecheler; aut alicuius (aut cuius) MSS.

вернуться

v1.n.186.1

est Muretus; sit MSS.

вернуться

v1.n.188.1

This passage is hopelessly corrupt. The course of the argument requires something like this: For it is just as much to my advantage not to be able to do what I do not want to do, as it is to be able to do whatever gives me pleasure.

вернуться

v1.n.188.2

debebat Fickert and Madvig; debeat MSS.

вернуться

v1.n.188.3

ecquis Madvig; hec quis and et quis MSS.

вернуться

v1.n.188.4

aliquid mali ictus pL; est, found in a few less important MSS., is inserted by Hense.

вернуться

v1.n.190.1

ad deos Rossbach; at (ad) nos MSS.

вернуться

v1.n.192.1

After pudebit Thomas and Hense 2 insert te.

вернуться

v1.n.192.2

luendae Pincianus; levandas or leundas or leuaturas MSS.

вернуться

v1.n.194.1

festinetur Gronovius; festinatur MSS.

вернуться

v1.n.194.2

noverat after bene bracketed by Hense, after Gronovius.