[17]Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri. Non mortem timemus, sed cogitationem mortis. Ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est. Quod enim morti tempus exemptum est ?
[18]Sed vereri debeo, ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis. Itaque finem faciam. Tu tamen mortem ut numquam timeas, semper cogita. VALE.
Letter 31
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Agnosco Lucilium meum; incipit, quem promiserat, exhibere. Sequere illum impetum animi, quo ad optima quaeque calcatis popularibus bonis ibas. Non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupaverunt; tantum effice, quantum conatus es, et illa quae tecum in animo tulisti, tracta.
[2]Ad summam sapiens eris, si cluseris aures, quibus ceram parum est obdere; firmiore spissamento opus est quam in sociis usum Vlixem ferunt. Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat. Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes. Surdum te amantissimis tuis praesta; bono animo mala precantur. Et si esse vis felix, deos ora, ne quid tibi ex his, quae optantur, eveniat.
[3]Non sunt ista bona, quae in te isti volunt congeri; unum bonum est, quod beatae vitae causa et firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contemptus est labor et in eorum numero habitus, quae neque bona sunt neque mala. Fieri enim non potest, ut una ulla res modo mala sit, modo bona, modo levis et perferenda, modo expavescenda.
[4]Labor bonum non est. Quid ergo est bonum ? Laboris contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim. Rursus ad honesta nitentes, quanto magis incubuerint minusque sibi vinci ac strigare permiserint, adprobabo[v1.n.224.1] et clamabo: " Tanto melior, surge et inspira et clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera."
[5]Generosos animos labor nutrit. Non est ergo, quod ex illo voto vetere[v1.n.224.2] parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes; et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare. Quid votis opus est ? Fac te ipse felicem. Facies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta virtus est, turpia, quibus malitia coniuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est, nihil atrum, nisi quod tenebras habet aut aliquid in se traxit obscuri, quemadmodum sine adiutorio ignis nihil calidum est, nihil sine aere frigidum; ita honesta et turpia virtutis ac malitiae societas efficit.
[6]Quid ergo est bonum ? Rerum scientia. Quid malum est ? Rerum imperitia. Ille prudens atque artifex pro tempore quaeque repellet aut eliget. Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae elegit, si modo magnus illi et invictus animus est. Summitti te ac deprimi veto. Laborem si non recuses, parum est; posce. "
[7]Quid ergo?" inquis, "labor frivolus et supervacuus et[v1.n.226.1] quem humiles causae evocaverunt,[v1.n.226.2] non est malus ? " Non magis quam ille, qui pulchris rebus inpenditur, quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se ad dura et aspera hortatur ac dicit: " Quid cessas ?
[8]Non est viri timere sudorem." Huc et illud accedat, ut perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per omnia consonans sibi, quod non potest esse, nisi rerum scientia contingit et ars, per quam humana ac divina noscantur. Hoc est summum bonum. Quod si occupas, incipis deorum socius esse, non supplex.
[9]"Quomodo," inquis, "isto pervenitur?" Non per Poeninum Graiumve montem nec per deserta Candaviae, nec Syrtes tibi nec Scylla aut Charybdis adeundae sunt, quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio; tutum iter est, iucundum est, ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par deo surges.
[10]Parem autem te deo pecunia non faciet; deus nihil habet. Praetexta non faciet; deus nudus est. Fama non faciet nec ostentatio tui et in populos nominis dimissa notitia; nemo novit deum, multi de illo male existimant, et inpune. Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium; deus ille maximus potentissimusque ipse vehit omnia. Ne forma quidem et vires beatum te facere possunt; nihil horum patitur vetustatem.
[11]Quaerendum est, quod non fiat in dies eius, quoi[v1.n.228.1] non possit obstari. Quid hoc est ? Animus, sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud voces hunc quam deum in corpore humano hospitantem ? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere. Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus ? Nomina ex ambitione aut ex iniuria nata. Subsilire in caelum ex angulo licet. Exurge modo et te quoque dignum Finge deo.
Finges autem non auro vel argento; non potest ex hac materia imago deo exprimi similis: cogita illos, cum propitii essent, fictiles fuisse. VALE.
Letter 32
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Inquiro de te et ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi et cum quibus moreris. Verba dare non potes; tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim, immo tamquam visurus. Quaeris quid me maxime ex iis, quae de te audio, delectet ? Quod nihil audio, quod plerique ex his, quos interrogo, nesciunt quid agas.
[2]Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Habeo quidem fiduciam non posse te detorqueri mansurumque in proposito, etiam si sollicitantium turba circumeat. Quid ergo est ? Non timeo, ne mutent te, timeo, ne inpediant. Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in particulas ac lancinamus.
[3]Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia. Fit hoc, premeris; accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
[4]O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut[v1.n.230.1] in summa tui satietate !
Vis scire, quid sit, quod faciat homines avidos futuri ? Nemo sibi contigit. Optaverunt itaque tibi alia parentes tui; sed ego contra omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos conpilant, ut te locupletent. Quicquid ad te transferunt, alicui detrahendum est.
[5]Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris[v1.n.232.1] bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat. Ille demum necessitates supergressus est et exauctoratus ac liber, qui vivit vita peracta. VALE.
Letter 33
Seneca Lucilio suo salutem