[1]Desideras his quoque epistulis sicut prioribus adscribi aliquas voces nostrorum procerum. Non fuerunt circa flosculos occupati; totus contextus illorum virilis est. Inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt. Non est admirationi una arbor, ubi in eandem altitudinem tota silva surrexit.
[2]Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae. Itaque nolo illas Epicuri existimes esse; publicae sunt et maxime nostrae. Sed in[v1.n.232.2] illo magis adnotantur, quia rarae interim interveniunt, quia inexpectatae, quia mirum est fortiter aliquid dici ab homine mollitiam professo. Ita enim plerique iudicant. Apud me Epicurus est et fortis, licet manuleatus sit. Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
[3]Non est ergo quod exigas excerpta et repetita; continuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur. Non habemus itaque ista ocliferia nec emptorem decipimus nihil inventurum, cum intraverit, praeter illa, quae in fronte suspensa sunt. Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplaria.
[4]Puta nos velle singulares sententias ex turba separare; cui illas adsignabimus ? Zenoni an Cleanthi an Chrysippo an Panaetio an Posidonio ? Non sumus sub rege; sibi quisque se vindicat. Apud istos quicquid Hermarchus dixit, quicquid Metrodorus, ad unum refertur. Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu et auspiciis dicta sunt. Non possumus, inquam, licet temptemus, educere aliquid ex tanta rerum aequalium multitudine.
Pauperis est numerare pecus. Quocumque miseris oculum, id tibi occurret, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur.
[5]Quare depone istam spem, posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum; tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda. Res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso, quo minus singula membra, dummodo in ipso homine, consideres. Non est formonsa, cuius crus laudatur aut brachium, sed illa, cuius universa facies admirationem partibus singulis abstulit.
[6]Si tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manu fiet; ingens eorum turba est passim iacentium, sumenda erunt, non colligenda. Non enim excidunt, sed fluunt. Perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito, quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa.
[7]Ideo pueris et sententias ediscendas damus et has quas Graeci chrias vocant, quia conplecti illas puerilis animus potest, qui plus adhuc non capit. Certi profectus viro captare flosculos turpe est et fulcire se notissimis ac paucissimis vocibus et memoria stare; sibi iam innitatur. Dicat ista, non teneat. Turpe est enim seni aut prospicienti senectutem ex commentario sapere. " Hoc Zenon dixit"; tu quid ? " Hoc Cleanthes"; tu quid ? Quousque sub alio moveris ? Impera et dic, quod memoriae tradatur.
[8]Aliquid et de tuo profer. Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt. Aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custodire. At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. "
[9]Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes ! " Aliquid inter te intersit et librum. Quousque disces? Iam et praecipe. " Quid est quare et[v1.n.238.1] audiam, quod legere possum?" "Multum," inquit, "viva vox facit." Non quidem haec, quae alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur.
[10]Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur si contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.
[11]Quid ergo ? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est. VALE.
Letter 34
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris.[v1.n.240.1] Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet; quid evenire credis iis, qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt adulta subito vident ?
[2]Adsero te mihi; meum opus es. Ego quom[v1.n.240.2] vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi; et nunc idem facio, sed iam currentem hortor et invicem hortantem.
[3]"Quid aliud?" inquis; "adhuc volo." In hoc plurimum est, non sic quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur; ista[v1.n.242.1] res animo constat. Itaque pars magna bonitatis est velle fieri bonum. Scis quem bonum dicam ? Perfectum, absolutum, quem malum facere nulla vis, nulla necessitas possit.
[4]Hunc te prospicio, si perseveraveris et incubueris et id egeris, ut omnia facta dictaque tua inter se congruant ac respondeant sibi et una forma percussa sint. Non est huius animus in recto, cuius acta discordant. VALE.
Letter 35
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Cum te tam valde rogo, ut studeas, meum negotium ago; habere te[v1.n.242.2] amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus non es. "Quid ergo? Haec inter se diversa sunt ? " Immo dissimilia. Qui amicus est, amat; qui amat, non utique amicus est. Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas.
[2]Festina ergo, dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.
[3]Sed tamen re quoque ipsa esse laetus volo. Venit ad nos ex iis, quos amamus, etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum; conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas. Adfer itaque te mihi ingens munus, et quo magis instes, cogita te mortalem esse, me senem.
[4]Propera ad me, sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Quotiens experiri voles, an aliquid actum sit, observa, an eadem hodie velis, quae heri. Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus. Non vagatur, quod fixum atque fundatum est. Istud sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti provectoque. Quid ergo interest ? Hic commovetur quidem, non tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur quidem. VALE.
Letter 36
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit, cotidie illis ostentet.[v1.n.246.1] Hi, quibus invidetur, non desinent transire; alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Movet cerebrum non uno genere; alios in aliud irritat, hos in potentiam, illos in luxuriam. Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.
v1.n.238.1
quid est quare et Hense; quid est et quare p; quidem quod ar te L; quid est quare Pb.