Выбрать главу

[2]"At bene aliquis illam fert." Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant cum esse felicem, qui a[v1.n.246.2] multis obsidetur; sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. " Nugatorium et inertem vocant." Scis quosdam perverse loqui et significare contraria.

[3]Felicem vocabant; quid ergo ? Erat ? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa[v1.n.248.1] tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.

[4]Hoc est discendi tempus. " Quid ergo ? Aliquod est, quo non sit discendum ? " Minime. Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.

[5]Denique nihil illi iam liberi est; spopondit. Minus autem turpe est creditori quam spei bonae decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius, quam colit, terrae, caeli favore; ille quod debet, sola potest voluntate persolvi.

[6]In mores fortuna ius non habet. Hos disponat, ut quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem habitu est, quomodocumque res cedunt. Cui sive adgeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit.

[7]Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet atque imperat.

[8]Quid ergo huic meditandum est ? Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.

[9]Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.

Mors nullum habet incommodum; esse enim debet aliquid,[v1.n.250.1] cuius sit incommodum.

[10]Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil eorum, quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur, consumi; desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum, qui nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret.

[11]Sed postea diligentius docebo omnia, quae videntur perire, mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa orbem rerum in se remeantium; videbis nihil in hoc mundo extingui, sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abît, sed alter illam annus adducet; hiemps cecidit,[v1.n.252.1] referent illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. Stellarum iste discursus quicquid praeterit repetit; pars caeli levatur assidue, pars mergitur.

[12]Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec[v1.n.252.2] pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit. VALE.

Letter 37

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, promisisti virum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, si quis tibi dixerit mollem esse militiam et facilem. Nolo te decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi auctoramenti verba sunt:

[2]" Uri, vinciri ferroque necari." Ab illis, qui manus harenae locant et edunt ac bibunt, quae per sanguinem reddant, cavetur, ut ista vel inviti patiantur; a te, ut volens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, misericordiam populi temptare; tu neque summittes nec vitam rogabis. Recto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest paucos dies aut annos lucrificare ? Sine missione nascimur.

[3]" Quomodo ergo," inquis, " me expediam ?" Effugere non potes necessitates, potes vincere.

Fit via vi.[v1.n.254.1]

Et hanc tibi viam[v1.n.254.2] dabit philosophia. Ad hanc te confer, si vis salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est maximum, liber. Hoc contingere aliter non potest.

[4]Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; non aberrabis. Vade certo gradu; si vis omnia tibi subicere, te subice rationi; multos reges si ratio te rexerit. Ab illa disces, quid et quemadmodum adgredi debeas; non incides rebus.

[5]Neminem mihi dabis, qui sciat, quomodo quod vult, coeperit velle; non consilio adductus illo, sed inpetu inpactus est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in illam. Turpe est non ire, sed ferri et subito in medio turbine rerum stupentem quaerere: " Huc ego quemadmodum veni?" VALE.

Letter 38

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Merito exigis, ut hoc inter nos epistularum commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim inrepit animo. Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philosophia bonum consilium est; consilium nemo clare dat.[v1.n.256.1] Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, ubi qui dubitat, impellendus est; ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba veniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis opus est, sed efficacibus.

[2]Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. Idem facit ratio; non late patet, si aspicias: in opere crescit. Pauca sunt, quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, convalescunt et exurgunt. Eadem est, inquam, praeceptorum condicio quae seminum; multum efficiunt. et angusta sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens capiat[v1.n.258.1] illa et in se trahat. Multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam acceperit. VALE.

вернуться

v1.n.246.2

qui a Pb; quia L; qui p (defended by Gertz).

вернуться

v1.n.248.1

ipsa MSS.; ista Jugis, perhaps rightly.

вернуться

v1.n.250.1

aliquid editors; aliquis MSS.

вернуться

v1.n.252.1

cecidit MSS.; Hense would read cecidit, sed.

вернуться

v1.n.252.2

Hense, following Madvig, would delete nec. not concern either the living or the dead; for to the living it has no existence, and the dead do not themselves exist." Lucretius uses this argument, concluding it with (iii. 830): Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum.

вернуться

v1.n.254.1

vi, omitted from the Seneca MSS., supplied from Vergil.

вернуться

v1.n.254.2

viam pPb; unam L viam una Gertz.

вернуться

v1.n.256.1

Georges conjectures clamitat for clare dat, perhaps rightly.

вернуться

v1.n.258.1

capiat later MSS.; rapiat pLPb.