Letter 39
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Commentarios, quos desideras, diligenter ordinatos et in angustum coactos ego vero conponam. Sed vide, ne plus profutura sit ratio ordinaria quam haec, quae nunc vulgo breviarium dicitur, olim cum latine loquerentur, summarium vocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti. Illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas; qui notorem dat, ignotus est.
[2]Scribam ergo quod vis, sed meo more; interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent. Sume in manus indicem philosophorum; haec ipsa res expergisci te coget, si videris, quam multi tibi laboraverunt. Concupisces et ipse ex illis unus esse. Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta.
Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida; magnarum rerum species ad se vocat et extollit.
[3]Quemadmodum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere; ita noster animus in motu est, eo mobilior et actuosior, quo vehementior fuerit. Sed felix, qui ad meliora hunc inpetum dedit! Ponet se extra ius dicionemque fortunae. Secunda temperabit, adversa comminuet et aliis admiranda despiciet.
[4]Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. Illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec eo, quod superfluunt, nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio[v1.n.260.1] onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
[5]Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt ? Quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec inmerito hic illos furor vexat; necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt.
[6]Necessaria metitur utilitas; supervacua quo redigis ? Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria. Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et[v1.n.262.1] amant. Tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt. VALE.
Letter 40
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium[v1.n.262.2] falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas adferunt ? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.
[2]Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: " Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet. Plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat." Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita; nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori[v1.n.264.1] oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
[3]Sic itaque habe, istam[v1.n.264.2] vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat. Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur; non traditur quod fugit.
[4]Adice nunc, quod quae veritati operam dat oratio, inconposita esse debet et simplex. Haec popularis nihil habet veri; movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur. Quomodo autem regere potest, quae regi non potest ? Quid, quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet ? Remedia non prosunt, nisi inmorantur.
[5]Multum praeterea habet inanitatis et vani, plus sonat quam valet. Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia; quid horum raptim potest fieri ? Quis medicus aegros in transitu curat ? Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus ?
[6]Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari velit ? Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?
[7]Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit[v1.n.266.1] ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
[8]" Quid ergo ? Non aliquando et insurget ?" Quidni ? Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis ? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui,[v1.n.268.1] tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.
[9]Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius[v1.n.268.2] dicere, qui titubat.[v1.n.268.3] Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: "Tractim." Nam Geminus Varius ait: " Quomodo istum disertum dicatis nescio; tria verba non potest iungere." Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius ?
[10]Aliquis tam insulsus intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait: " Dic, numquid[v1.n.268.4] dicas." Nam Q. Hateri[v1.n.268.5] cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo; numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat.
[11]Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire; in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.
[12]Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.