Выбрать главу

[10]Nempe et molestiam. " Gratiam minorem." Nempe et invidiam. Circumspice ista, quae nos agunt in insaniam, quae cum plurumis lacrimis amittimus; scies non damnum in is[v1.n.282.1] molestum esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit, sed cogitat. Qui se habet, nihil perdidit. Sed quoto cuique habere se contigit ? VALE.

Letter 43

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quomodo hoc ad me pervenerit quaeris, quis mihi id te cogitare narraverit, quod tu nulli narraveras ? Is qui scit plurumum, rumor. "Quid ergo?" inquis, "Tantus sum, ut possim excitare rumorem?" Non est quod te ad hunc locum respiciens metiaris; ad istum respice, in quo moraris.

[2]Quicquid inter vicina eminet, magnum est illic, ubi eminet. Nam magnitudo non habet[v1.n.284.1] modum certum; comparatio illam aut tollit[v1.n.284.2] aut deprimit. Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est. Gubernaculum, quod alteri navi magnum, alteri exiguum est.

[3]Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum dormias, quaeritur, scitur; eo tibi diligentius vivendum est. Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.

[4]Rem dicam, ex qua mores aestimes nostros: vix quemquam invenies, qui possit aperto ostio vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia opposuit; sic vivimus, ut deprendi sit subito adspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque vitare ?

[5]Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae facis, omnes sciant, si turpia, quid refert neminem scire, cum tu scias ? O te miserum, si contemnis hunc testem ! VALE.

Letter 44

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere. Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit. Omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt.

[2]Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa sunt; non omnes curia admittit; castra quoque, quos ad laborem et periculum recipiant, fastidiose legunt. Bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit quemquam philosophia nec eligit; omnibus lucet.

[3]Patricius Socrates non fuit. Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus. Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit. Quid est quare desperes his te posse fieri parem ? Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobilitate superari.

[4]Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non[v1.n.288.1] ex regibus. Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna versavit.

[5]Quis est generosus ? Ad virtutem bene a natura conpositus. Hoc unum intuendum est; alioquin si ad vetera revocas, nemo non inde est, ante quod nihil est. A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum fumosis imaginibus. Nemo in nostram gloriam vixit nec quod ante nos fuit, nostrum est; animus facit nobilem, cui ex quacumque condicione supra fortunam licet surgere.

[6]Puta itaque te non equitem Romanum esse, sed libertinum; potes hoc consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. " Quomodo?" inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est, quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure.

[7]Depravari enim in malum non potest. Quid est ergo, in quo erratur, cum omnes beatam vitam optent ? Quod instrumenta eius pro ipsa habent et illam, dum petunt, fugiunt. Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas, sed trahunt; ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus; ipsa illos velocitas inplicat. VALE.

Letter 45

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Librorum istic inopiam esse querens. Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas; lectio certa prodest, varia delectat. Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur. Non ire istuc, sed errare est.

[2]"Vellem,"[v1.n.290.1] inquis, "magis consilium mihi quam libros dares." Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere. Me quoque isto, si possem, transferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charybdis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te conplecti possem et praesens aestimare, quantum animo crevisses.

[3]Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis ideo me disertum puto quam formosum putarem, si imaginem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicii. Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.

[4]Sed qualescumque sunt, tu illos sic lege, tamquam verum quaeram adhuc, non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero. Multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria, nisi et supervacua quaesissent.

[5]Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.

Tantum nobis vacat ? Iam vivere, iam mori scimus ? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant.

[6]Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est ? Res fallunt; illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id, quod optavimus. Pugnant vota nostra cum votis, consilia cum consiliis.

[7]Adulatio quam similis est amicitiae ! Non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit. Doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus. Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur; in his magno periculo erramus. His certas notas inprime.

[8]Ceterum qui interrogatur, an cornua habeat, non est tam stultus, ut frontem suam temptet, nec rursus tam ineptus aut hebes, ut ne sciat tu illi subtilissima collectione persuaseris.[v1.n.294.1] Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat. Effice, ut quomodo fiat intellegam; perdidi usum. Idem de istis captionibus dico; quo enim nomine potius sophismata appellem ? Nec ignoranti nocent nec scientem iuvant.

вернуться

v1.n.282.1

damnum in is Hense; damnum in his or dam numinis MSS.

вернуться

v1.n.284.1

non habet later MSS.; habet pLg.

вернуться

v1.n.284.2

tollit L; attollit L second hand and codd. Wire, and Erlang.

вернуться

v1.n.288.1

servum non Madvig; non servum MSS.

вернуться

v1.n.290.1

As Hense suggests, we should from the context expect nollem rather than vellem.

вернуться

v1.n.294.1

Buecheler supposes a lacuna in this sentence, which he would filclass="underline" ut nesciat aliter esse ac tu illi etc., " so that he does not know the facts to be far different from what you have persuaded him, by the subtlest argumentation, to believe."