Выбрать главу

[9]Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia[v1.n.296.1] calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro. Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.

[10]Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ? Ecce tota mihi vita mentitur; hanc coargue, hanc ad verum, si acutus es, redige. Necessaria iudicat, quorum magna pars supervacua est. Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatam beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est; aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur.

[11]Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat.

[12]Quid ergo? Non eo potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno temporis inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam, dum vitae instrumenta conquirunt ? Recognosce singulos, considera universos; nullius non vita spectat in crastinum.

[13]Quid in hoc sit mali, quaeris? Infinitum. Non enim vivunt, sed victuri sunt. Omnia differunt. Etiamsi adtenderemus, tamen nos vita praecurreret; nunc vero cunctantes quasi aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit.

Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sinistram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curantibus, non et hoc. VALE.

Letter 46

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui. Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit, ex hoc intellegas licet; levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum.

[2]Non tantum delectatus, sed gavisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem, quid inpetus, si interquievisset, si ex intervallo[v1.n.300.1] surrexisset; nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es; hoc te volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet.

[3]De libro[v1.n.300.2] plura scribam cum illum retractavero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. Non est quod verearis; verum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes, propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! Nisi quod iam etiam ubi causa sublata est, mentimur consuetudinis causa. VALE.

Letter 47

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Libenter ex is,[v1.n.300.3] qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere. Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. " Servi sunt." Immo homines. "Servi sunt." Immo contubernales. " Servi sunt." Immo humiles amici. " Servi sunt.'' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.

[2]Itaque rideo istos, qui turpe existimant cum servo suo cenare. Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit ? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut maiore opera omnia egerat quam ingessit; at infelicibus servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet.

[3]Virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus. Magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur. Nocte tota ieiuni mutique perstant.

[4]Sic fit, ut isti de domino loquantur, quibus coram domino loqui non licet. At illi, quibus non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.

[5]Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos. Non habemus illos hostes, sed facimus.

Alia interim crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus quidem, sed tamquam iumentis abutimur. Cum[v1.n.304.1] ad cenandum discubuimus, alius sputa detergit, alius reliquias temulentorum toro[v1.n.304.2] subditus colligit.

[6]Alius pretiosas aves scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est, qui hoc voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit.

[7]Alius vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate luctatur; non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est.

[8]Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum. Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem putat ad eandem mensam cum servo suo accedere. Di melius !

[9]Quot ex istis dominos habet[v1.n.306.1] ! Stare ante limen Callisti dominum suum vidi et eum, qui illi inpegerat titulum, qui inter reicula[v1.n.306.2] mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur; et ipse illum invicem apologavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum. Dominus Callistum vendidit; sed domino quam multa Callistus !

[10]Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori! tam tu[v1.n.306.3] illum videre ingenuum potes quam ille te servum. Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit; contemne nunc eius fortunae hominem, in quam transire, dum contemnis, potes.

[11]Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velis vivere. Quotiens in mentem venerit, quantum tibi in servum[v1.n.306.4] liceat, veniat in mentem tantundem in te domino tuo licere.

вернуться

v1.n.296.1

mutabilia Haupt; mirabilia MSS.

вернуться

v1.n.300.1

gi ex intervallo Madvig; si intervallo LPb.

вернуться

v1.n.300.2

de libro later MSS.; libro pLPb.

вернуться

v1.n.300.3

is Hense: his or iis MSS.

вернуться

v1.n.304.1

Before cum MSS. give quod; Buecheler removed it.

вернуться

v1.n.304.2

toro was inserted by O. Rossbach.

вернуться

v1.n.306.1

habet Haase; habent MSS.

вернуться

v1.n.306.2

reicula Muretus; ridicula MSS.

вернуться

v1.n.306.3

tam tu the inferior MSS. and Macrobius; quam tu pb; tam quam tu Lg.

вернуться

v1.n.306.4

Gertz adds tuum.