[4]Mitte," inquis, "et nobis ista, quae tam efficacia expertus es." Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam. Nec me ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam. Nullius boni sine socio iucunda possessio est.
[5]Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. In rem praesentem venias oportet, primum, quia homines amplius oculis quam auribus credunt; deinde, quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
[6]Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset; vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum enim alter alteri conferemus.
[7]Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam. "Quaeris," inquit, " quid profecerim ? Amicus esse mihi coepi." Multum profecit; numquam erit solus. Scito hunc amicum omnibus esse. VALE.
Letter 7
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Quid tibi vitandum praecipue existimes, quaeris ? Turbam. Nondum illi tuto committeris. Ego certe confitebor inbecillitatem meam: numquam mores, quos extuli, refero. Aliquid ex eo, quod conposui, turbatur; aliquid ex iis, quae fugavi, redit. Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
[2]Inimica est multorum conversatio; nemo non aliquod nobis vitium aut commendat aut inprimit aut nescientibus adlinit. Utique quo maior est populus, cui miscemur, hoc periculi plus est.
Nihil vero tam damnosum bonis moribus quam in aliquo spectaculo desidere. Tunc enim per voluptatem facilius vitia subrepunt.
[3]Quid me existimas dicere ? Avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, immo vero crudelior et inhumanior, quia inter homines fui. Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt; contra est. Quicquid ante pugnatum est, misericordia fuit. Nunc omissis nugis mera homicidia sunt. Nihil habent quo tegantur, ad ictum totis corporibus expositi numquam frustra manum mittunt.
[4]Hoc plerique ordinariis paribus et postulaticiis praeferunt. Quidni praeferant? Non galea, non scuto repellitur ferrum. Quo muni menta ? Quo artes ? Omnia ista mortis morae sunt. Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus suis obiciuntur. Interfectores interfecturis iubent obici et victorem in aliam detinent caedem. Exitus pugnantium mors est; ferro et igne res geritur. Haec fiunt, dum vacat harena. "
[5]Sed latrocinium fecit aliquis, occidit hominem." Quid ergo ?[v1.n.32.1] Quia occidit ille, meruit ut hoc pateretur; tu quid meruisti miser, ut hoc spectes ? " Occide, verbera, ure ! Quare tam timide incurrit in ferrum ? Quare parum audacter occidit ? Quare parum libenter moritur ? Plagis agatur[v1.n.32.2] in vulnera, mutuos ictus nudis et obviis pectoribus excipiant." Intermissum est spectaculum: "interim iugulentur homines, ne nihil agatur."
Age, ne hoc quidem intellegitis, mala exempla in eos redundare, qui faciunt ? Agite dis inmortalibus gratias, quod eum docetis esse crudelem, qui non potest discere.
[6]Subducendus populo est tener animus et parum tenax recti; facile transitur ad plures. Socrati et Catoni et Laelio excutere morem suum dissimilis multitudo potuisset; adeo nemo nostrum, qui cum maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest.
[7]Unum exemplum luxuriae aut avaritiae multum mali facit; convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit. Quid tu accidere his moribus credis, in quos publice factus est impetus ? Necesse est aut imiteris aut oderis.
[8]Utrumque autem devitandum est; neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt. Recede in te ipsum, quantum potes. Cum his versare, qui te meliorem facturi sunt. Illos admitte, quos tu potes facere meliores. Mutuo ista fiunt, et homines, dum docent, discunt.
[9]Non est quod te gloria publicandi ingenii producat in medium, ut recitare istis velis aut disputare; quod facere te vellem, si haberes isti populo idoneam mercem; nemo est, qui intellegere te possit. Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui. " Cui ergo ista didici ? " Non est quod timeas, ne operam perdideris; tibi[v1.n.34.1] didicisti.
[10]Sed ne soli mihi hodie didicerim, communicabo tecum, quae occurrerunt mihi egregie dicta circa eundem fere sensum tria; ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe. Democritus ait: " Unus mihi pro populo est, et populus pro uno."
[11]Bene et ille, quisquis fuit, ambigitur enim de auctore, cum quaereretur ab illo, quo tanta diligentia artis spectaret ad paucissimos perventurae, " Satis sunt," inquit, " mihi pauci, satis est unus, satis est nullus." Egregie hoc tertium Epicurus, cum uni ex consortibus studiorum suorum scriberet: " Haec," inquit, " ego non multis, sed tibi; satis enim magnum alter alteri theatrum sumus."
[12]Ista, mi Lucili, condenda in animum sunt, ut contemnas voluptatem ex plurium adsensione venientem. Multi te laudant. Ecquid[v1.n.36.1] habes, cur placeas tibi, si is es, quem intellegant multi ? Introrsus bona tua spectent. VALE.
Letter 8
Seneca Lucilio suo salutem
[1]"Tu me," inquis, "vitare turbam iubes, secedere et conscientia esse contentum ? Ubi illa praecepta vestra, quae imperant in actu mori ? " Quod ego tibi videor interim suadere, in hoc me recondidi et fores clusi, ut prodesse pluribus possem. Nullus mihi per otium dies exit. Partem noctium studiis vindico. Non vaco somno sed succumbo, et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo.
[2]Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus, et inprimis a meis rebus; posterorum negotium ago; illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo. Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt.
[3]Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. Clamo: "Vitate, quaecumque vulgo placent, quae casus adtribuit. Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite; et fera et piscis spe aliqua oblectante decipitur. Munera ista fortunae putatis? Insidiae sunt. Quisquis vestrum tutam agere vitam volet, quantum plurimum potest, ista viscata beneficia devitet, in quibus hoc quoque miserrimi fallimur; habere nos putamus, haeremus.
[4]In praecipitia cursus iste deducit. Huius eminentis vitae exitus cadere est. Deinde ne resistere quidem licet, eum coepit transversos agere felicitas, aut saltim rectis aut semel ruere; non evertit[v1.n.38.1] fortuna, sed cernulat et allidit.