Выбрать главу

Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat. Otiosum enim hominem seductum existimat vulgus et securum et se contentum, sibi viventem, quorum nihil ulli contingere nisi sapienti potest.

[5]Ille sollicitus scit sibi vivere ?[v1.n.366.2] Ille enim, quod est primum, scit vivere ? Nam qui res et homines fugit, quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit, qui alios feliciores videre non potuit, qui velut timidum atque iners animal metu oblituit, ille sibi non vivit, sed, quod est turpissimum, ventri, somno, libidini. Non continuo sibi vivit, qui nemini. Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.

[6]De ipsa villa nihil tibi possum certi scribere. Frontem enim eius tantum novi et exposita, quae ostendit etiam transeuntibus. Speluncae sunt duae magni operis, cuivis[v1.n.368.1] laxo atrio pares, manu factae, quarum altera solem non recipit, altera usque in occidentem tenet. Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens. Sed illi, cum mare patet, parcitur; cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet; incommodis illarum caret, voluptatibus fruitur.

[7]Has laudes eius ipse novi; esse illam totius anni credo. Occurrit enim favonio et illum adeo excipit, ut Bais neget. Non stulte videtur elegisse hunc locum Vatia, in quem otium suum pigrum iam et senile conferret.

[8]Sed non multum ad tranquillitatem locus confert; animus est, qui sibi commendet omnia. Vidi ego in villa hilari et amoena maestos, vidi in media solitudine occupatis similes. Quare non est quod existimes ideo parum bene conpositum esse te, quod in Campania non es. Quare autem non es ? Huc usque cogitationes tuas mitte.

[9]Conversari cum amicis absentibus licet, et quidem quotiens velis, quamdiu velis. Magis hac voluptate, quae maxima est, fruimur, dum absumus. Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is,[v1.n.370.1] quos modo vidimus, cogitamus.

[10]Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest. Pone hic primum noctes separatas, deinde occupationes utrique diversas, deinde studia secreta, suburbanas profectiones; videbis non multum esse, quod nobis peregrinatio eripiat.

[11]Amicus animo possidendus est; hic autem numquam abest. Quemcumque vult, cotidie videt.

Itaque mecum stude, mecum cena, mecum ambula. In angusto vivebamus, si quicquam esset cogitationibus clusum. Video te, mi Lucili; cum maxime audio. Adeo tecum sum, ut dubitem, an incipiam non epistulas, sed codicellos tibi scribere. VALE.

Letter 56

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Peream, si est tam necessarium quam videtur silentium in studia seposito. Ecce undique me varius clamor circumsonat. Supra ipsum balneum habito. Propone nunc tibi omnia genera vocum, quae in odium possunt aures adducere: cum fortiores exercentur et manus plumbo graves iactant, cum aut laborant aut laborantem imitantur, gemitus audio, quotiens retentum spiritum remiserunt, sibilos et acerbissimas respirationes; cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat. Si vero pilicrepus supervenit et numerare coepit pilas, actum est.

[2]Adice nunc scordalum et furem deprensum et illum, cui vox sua in balineo placet. Adice nunc eos, qui in piscinam cum ingenti inpulsae aquae sono saliunt. Praeter istos, quorum, si nihil aliud, rectae voces sunt, alipilum cogita tenuem et stridulam vocem, quo sit notabilior, subinde exprimentem nec umquam tacentem, nisi dum vellit alas et alium pro se clamare cogit. Iam libari[v1.n.374.1] varias exclamationes et botularium et crustularium et omnes popinarum institores mercem sua quadam et insignita modulatione vendentis.

[3]"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem." At mehercules ego istum fremitum non magis curo quam fluctum aut deiectum aquae, quamvis audiam cuidam genti hanc unam fuisse causam urbem suam transferendi, quod fragorem Nili cadentis ferre non potuit.

[4]Magis mihi videtur vox avocare quam crepitus. Illa enim animum adducit, hic tantum aures implet ac verberat. In his, quae me sine avocatione circumstrepunt, essedas transcurrentes pono et fabrum inquilinum et serrarium vicinum, aut hunc, qui ad Metam Sudantem tubulas[v1.n.374.2] experitur et tibias, nec cantat, sed exclamat.

[5]Etiamnunc molestior est mihi sonus, qui intermittitur subinde quam qui continuatur. Sed iam me sic ad omnia ista duravi, ut audire vel pausarium possim voce acerbissima remigibus modos dantem. Animum enim cogo sibi intentum esse nec avocari ad externa; omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet. Nam quid prodest totius regionis silentium, si adfectus fremunt ?

[6]

Omnia noctis erant placida composta quiete.

Falsum est. Nulla placida est quies, nisi qua[v1.n.376.1] ratio conposuit. Nox exhibet molestiam, non tollit, et sollicitudines mutat. Nam dormientium quoque insomnia tam turbulenta sunt quam dies. Illa tranquillitas vera est, in quam bona mens explicatur,

[7]Aspice illum, cui somnus laxae domus silentio quaeritur, cuius aures ne quis agitet sonus, omnis servorum turba conticuit et suspensum accedentium propius vestigium ponitur; huc nempe versatur atque illuc, somnum inter aegritudines levem captans.

[8]Quae non audit, audisse se queritur. Quid in causa putas esse ? Animus illi obstrepit. Hic placandus est, huius conpescenda seditio est, quem non est quod existimes placidum, si iacet corpus. Interdum quies inquieta est.

Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.

[9]Magni imperatores, cum male parere militem vident, aliquo labore conpescunt et expeditionibus detinent; numquam vacat lascivire districtis nihilque tam certum est quam otii vitia negotio discuti. Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio. Non enim excisa desit, sed fatigata aut etiam obirata rebus parum sibi cedentibus.

[10]Idem de luxuria dico, quae videtur aliquando cessisse, deinde frugalitatem professos sollicitat atque in media parsimonia voluptates non damnatus, sed relictas petit, et quidem eo vehementius, quo occultius. Omnia enim vitia in aperto leniora sunt; morbi quoque tunc ad sanitatem inclinant, cum ex abdito erumpunt ac vim suam proferunt. Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.

[11]Otiosi videmur, et non sumus. Nam si bona fide sumus, si receptui cecinimus, si speciosa contemnimus, ut paulo ante dicebam, nulla res nos avocabit, nullus hominum aviumque concentus interrumpet cogitationes bonas, solidasque iam et certas.

[12]Leve illud ingenium est nec sese adhuc reduxit introrsus, quod ad vocem et accidentia erigitur. Habet intus aliquid sollicitudinis et habet aliquid concepti pavoris, quod illum curiosum facit, ut ait Vergilius noster:

вернуться

v1.n.366.2

This and the next sentence are punctuated according to Summers; Hense takes them as declarations, but suggests solus non sollicitus, silice solus is added above the line in V, and in P sollicitus has been corrected to solus.

вернуться

v1.n.368.1

cuivis Lipsius; cuius MSS.

вернуться

v1.n.370.1

de is Hense; deis or de his MSS.

вернуться

v1.n.374.1

libari Caelius Rhodiginus; biberari pLVM; liberarii Pb.

вернуться

v1.n.374.2

tubulas Gruter; tabulas pLV; Summers conj. tubulos.

вернуться

v1.n.376.1

qua Gemoll; quam MSS.