Выбрать главу

[28]Manent enim cuncta, non quia aeterna sunt, sed quia defenduntur cura regentis; inmortalia tutore non egerent. Haec conservat artifex fragilitatem materiae vi sua vincens. Contemnamus omnia, quae adeo pretiosa non sunt, ut an sint omnino, dubium sit.

[29]Illud simul cogitemus, si mundum ipsum, non minus mortalem quam nos sumus, providentia periculis eximit, posse aliquatenus nostra quoque providentia longiorem prorogari[v1.n.404.1] huic corpusculo moram, si voluptates, quibus pars maior perit, potuerimus regere et coercere.

[30]Plato ipse ad senectutem se diligentia protulit Erat quidem corpus validum ac forte sortitus et illi nomen latitudo pectoris fecerat, sed navigationes ac pericula multum detraxerant viribus; parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.

[31]Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione. Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt. Non dubito, quin paratus sit et[v1.n.406.1] paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.

[32]Potest frugalitas producere senectutem, quam ut non puto concupiscendam, ita ne recusandam quidem. Iucundum est secum esse quam diutissime, cum quis se dignum, quo frueretur, effecit. Itaque de isto feremus sententiam, an oporteat fastidire senectutis extrema et finem non opperiri, sed manu facere. Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.

[33]De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum[v1.n.406.2] faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est. Plurimum enim refert, vitam aliquis extendat an mortem.

[34]At si inutile ministeriis corpus est, quidni oporteat educere animum laborantem ? Et fortasse paulo ante quam debet, faciendum est, ne cum fieri debebit, facere non possis. Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.

Paucos longissima senectus ad mortem sine iniuria pertulit, multis iners vita sine usu sui iacuit; quanto deinde crudelius iudicas aliquid ex vita perdidisse quam ius[v1.n.408.1] finiendae ?

[35]Noli me invitus audire, tamquam ad te iam pertineat ista sententia, et quid dicam aestima: non relinquam senectutem, si me totum mihi reservabit, totum autem ab illa parte meliore; at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.

[36]Morbum morte non fugiam, dumtaxat sanabilem nec officientem animo. Non adferam mihi manus propter dolorem; sic mori vinci est. Hunc tamen si sciero perpetuo mihi esse patiendum, exibo, non propter ipsum, sed quia inpedimento mihi futurus est ad omne, propter quod vivitur. Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.

[37]Sed in longum exeo. Est praeterea materia, quae ducere diem possit. Et quomodo finem imponere vitae poterit, qui epistulae non potest ? Vale ergo. Quod libentius quam mortes meras lecturus es. VALE.

Letter 59

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Magnam ex epistula tua percepi voluptatem; permitte enim mihi uti verbis publicis nec illa ad significationem Stoicam revoca. Vitium esse voluptatem credimus. Sit sane; ponere tamen illam solemus ad demonstrandam animi hilarem adfectionem.

[2]Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum album[v1.n.410.1] verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint. Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.

[3]Itaque cum dicit Vergilius noster

Et mala mentis gaudia,

diserte quidem dicit, sed parum proprie. Nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expressit. Significavit enim homines malo suo laetos.

[4]Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honesta[v1.n.410.2] causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.

Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.

[5]Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit; pressa sunt omnia et rei aptata. Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est; apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.

[6]Invenio tamen translationes verborum ut non temerarias ita quae periculum sui fecerint. Invenio imagines, quibus si quis nos uti vetat et poetis illas solis iudicat esse concessas, neminem mihi videtur ex antiquis legisse, apud quos nondum captabatur plausibilis oratio. Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.

[7]Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem. Movit me imago ab illo posita: ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum; " Idem," inquit, " sapiens facere debet; omnes virtutes suas undique expandat, ut ubicumque infesti aliquid orietur, illic parata praesidia sint et ad nutum regentis sine tumultu respondeant." Quod in exercitibus iis, quos imperatores magni ordinant, fieri videmus, ut imperium ducis simul omnes copiae sentiant, sic dispositae, ut signum ab uno datum peditem simul equitemque percurrat; hoc aliquanto magis necessarium esse nobis ait.

[8]Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit; nihil stultitia pacatum habet. Tam superne illi metus est quam infra. Utrumque trepidat latus. Secuntur pericula et occurrunt. Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis. Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit et inter illa.

[9]Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est. Non enim inquinati sumus, sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio: quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.

[10]Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit? Nemo nostrum in altum descendit. Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.

вернуться

v1.n.404.1

Perhaps we ought to read, with Rossbach, nos nostra quoque providentia longiorem prorogare. O and b give prorogare.

вернуться

v1.n.406.1

The reading paratus sit et is nearest to Madvig’s paratus sis et; par laus sit Buecheler; parat auset p, parat ausisset L; parata xusset V 1; paratus esset O; parat auisset b. Haupt conj. paratus et.

вернуться

v1.n.406.2

After utrum Haase removed ea, the reading of MSS.

вернуться

v1.n.408.1

quam ius Madvig; quamius p; quamvis LVPb.

вернуться

v1.n.410.1

album R, Agricola; aluums or alium MSS.

вернуться

v1.n.410.2

honesta Lipsius; homine ista MSS.; non inhonesta O. Rossbach.