Выбрать главу

[3]Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror. Quidni admirer? Vidi nihil ei deesse. Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest. Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est. Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit. VALE.

Book 7

Letter 63

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo. Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio. Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato ? Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus. Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant. Lacrimandum est, non plorandum.

[2]Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ? Quaeris, unde sint lamentationes, unde inmodici fletus ? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus. Nemo tristis sibi est. O infelicem stultitiam ! Est aliqua et doloris ambitio.

[3]"Quid ergo?" inquis, "Obliviscar amici?" Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est; iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet. Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt. Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet; nunc ipse custodis dolorem tuum. Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.

[4]Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio. Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est. Sic et[v1.n.430.1] illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat. Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.

[5]Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit."

[6]Si illi credimus, " Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat. Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare ? "

[7]Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est. Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.

Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari; abstulit, sed dedit.

[8]Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est. Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus; intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.

[9]Feras autem hos, qui neglegentissime amicos habent, miserrime lugent, nec amant quemquam, nisi perdiderunt ? Ideoque tunc effusius maerent, quia verentur, ne dubium sit, an amaverint; sera indicia adfectus sui quaerunt.

[10]Si habemus alios amicos, male de iis et meremur et existimamus, qui parum valent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis fecimus quam a fortuna accepimus; illa unum abstulit, nos, quemcumque non fecimus.

[11]Deinde ne unum quidem nimis amavit, qui plus quam unum amare non potuit. Si quis despoliatus amissa unica tunica conplorare se malit quam circumspicere, quomodo frigus effugiat et aliquid inveniat, quo tegat scapulas, nonne tibi videatur stultissimus ?

Quem amabas, extulisti; quaere, quem ames.

[12]Satius est amicum reparare quam flere. Scio pertritum iam hoc esse, quod adiecturus sum, non ideo tamen praetermittam, quia ab omnibus dictum est: finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore invenit. Turpissimum autem est in homine prudente remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquam, et quam primum id facere desiste, quod etiam si voles, diu facere non poteris.

[13]Annum feminis ad lugendum constituere maiores, non ut tam diu lugerent, sed ne diutius; viris nullum legitimum tempus est, quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis vix retractis a rogo, vix a cadavere revulsis, cui lacrimae in totum mensem duraverint? Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito. Aut enim simulatus aut stultus est.

[14]Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit. Hodie autem factum meum damno et intellego maximam mihi causam sic lugendi fuisse, quod numquam cogitaveram mori eum ante me posse. Hoc unum mihi occurrebat, minorem esse et multo minorem, tamquam ordinem fata servarent.

[15]Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate. Tunc ego[v1.n.436.1] debui dicere: "Minor est Serenus meus; quid ad rem pertinet? Post me mori debet, sed ante me potest." Quia non feci, inparatum subito fortuna percussit. Nunc cogita omnia et mortalia esse et incerta lege mortalia. Hodie fieri potest, quicquid umquam potest.

[16]Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus. Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est. VALE.

Letter 64

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Fuisti here nobiscum. Potes[v1.n.438.1] queri, si here tantum. Ideo adieci "nobiscum." Mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.

[2]Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.

[3]Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies; quorundam scripta clarum habentium[v1.n.438.2] nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: " Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae."

[4]In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: " Quid cessas, fortuna ? Congredere; paratum vides." Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.

[5]Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet; scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.

[6]Hoc idem virtus tibi ipsa praestabit, ut illam admireris et, tamen speres. Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae; non aliter illam intueor obstupefactus quam ipsum interim mundum, quem saepe tamquam spectator novus video.

вернуться

v1.n.430.1

sic et Hense; sic ut pLV; sic Pb.

вернуться

v1.n.436.1

ego the other MSS.; ergo p, possibly rightly.

вернуться

v1.n.438.1

potes later MSS.; potest pLVPb.

вернуться

v1.n.438.2

habentium Bickel; habent tum p; habent tantum LVPb.