[11]Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae. Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur; una inducitur humanis virtutibus regula. Una enim est ratio recta simplexque. Nihil est divino divinius, caelesti caelestius.
[12]Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur. Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
[13]Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet ? Magnus[v2.n.10.1] Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in complexu libertatis expirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia. Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
[14]"Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?" Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur. In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.
[15]Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta. Necesse est ergo par sit.[v2.n.12.1] In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste. Ergo aequalia sunt bona, ultra quae[v2.n.12.2] nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus. Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.
[16]Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum. Si hoc concesseris, omne honestum perit. Quare ? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum[v2.n.12.3] fit. Omne honestum voluntarium est. Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere. Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.
[17]Honestum omne securum est, tranquillum est; si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur. Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit. Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat. Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
[18]Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: "hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?" Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: "dulce est et ad me nihil pertinet." Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis,[v2.n.14.1] alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod[v2.n.14.2] incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
[19]Sed[v2.n.14.3] hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo. Illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.
[20]Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
[21]Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam. Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.
[22]Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur. Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.
[23]Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum[v2.n.16.1] integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare. Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae. Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
[24]Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio. Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
[25]Aut si hoc[v2.n.18.1] est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem. Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum. Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum[v2.n.18.2] malis. Ubi par in utroque virtus est, non conparet aliarum rerum inaequalitas. Omnia enim alia non partes, sed accessiones sunt.
[26]Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum ? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos. Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros. Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
[27]Quorsus haec pertinent ? Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat. Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
[28]Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius. Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.
[29]Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt. Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere. Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem; illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
v2.n.14.1
alterius in convivio iacentis Arg. B, according to Oberlin. Not in the other MSS.