[5]Hanc ergo sanam ac salubrem formam vitae tenete, ut corpori tantum indulgeatis, quantum bonae valitudini satis est. Durius tractandum est, ne animo male pareat. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis. Hanc utrum caespes erexerit an varius lapis gentis alienae, nihil interest; scitote tam bene hominem culmo quam auro tegi. Contemnite omnia, quae supervacuus labor velut ornamentum ac decus ponit. Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est."
[6]Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ? Mihi crede, qui nihil agere videntur, maiora agunt; humana divinaque simul tractant.
[7]Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum. Id non de meo fiet; adhuc Epicurum complicamus, cuius hanc vocem hodierno die legi: " Philosophiae servias oportet, ut tibi contingat vera libertas." Non differtur in diem, qui se illi subiecit et tradidit; statim circumagitur. Hoc enim ipsum philosophiae servire libertas est.
[8]Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum. Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas ? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras. Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!
[9]Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
Alienum est omne, quicquid optando evenit.
[10]Hunc sensum[v1.n.42.1] a te dici non paulo melius et[v1.n.42.2] adstrictis memini:
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:
Dari bonum quod potuit, auferri potest.
Hoc non inputo in solutum; dedi[v1.n.42.3] de tuo tibi.
Letter 9
Seneca Lucilio suo salutem
[1]An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.
[2]In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere. Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi. Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum ferre possit malum. Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.
[3]Hoc inter nos et illos interest: noster sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit; illorum ne sentit quidem. Illud nobis et illis commune est: sapientem se ipso esse contentum. Sed tamen et amicum habere vult et vicinum et contubernalem, quamvis sibi ipse sufficiat.
[4]Vide quam sit se contentus; aliquando sui parte contentus est. Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro[v1.n.44.1] fuit. Sed quae si[v1.n.44.2] desunt, non desiderat, non deesse mavult.
[5]Ita sapiens se contentus est, non ut velit esse sine amico, sed ut possit. Et hoc, quod dico " possit," tale est: amissum aequo animo fert.
Sine amico quidem numquam erit. In sua potestate habet, quam cito reparet. Quomodo si perdiderit Phidias statuam, protinus alteram faciet; sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
[6]Quaeris, quomodo amicum cito facturus sit; dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus. Hecaton ait: " Ego tibi monstrabo amatorium sine medicamenta, sine herba, sine ullius veneficae carmine: si vis amari, ana." Habet autem non tantum usus amicitiae veteris et certae magnam voluptatem, sed etiam initium et comparatio novae.
[7]Quod interest inter metentem agricolam et serentem, hoc inter eum, qui amicum paravit et qui parat. Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse. Illa in opere suo occupata sollicitudo ingens oblectamentum habet in ipsa occupatione. Non aeque delectatur, qui ab opere perfecto removit manum. Iam fructu artis suae fruitur; ipsa fruebatur arte, cum pingeret. Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
[8]Nunc ad propositum revertamur. Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet. Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat. Quemadmodum coepit, sic desinet: paravit amicum adversum vincla laturum opem; cum primum crepuerit catena, discedet.
[9]Hae sunt amicitiae, quas temporarias populus appellat; qui utilitatis causa adsumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum turba circumsedet; circa eversos solitudo est, et inde amici fugiunt, ubi probantur. Hac re ista tot nefaria exempla sunt aliorum metu relinquentium, aliorum metu prodendum. Necesse est initia inter se et exitus congruant. Qui amicus esse coepit, quia expedit, et desinet,[v1.n.48.1] quia expedit. Placebit aliquod pretium contra amicitiam, si ullum in illa placet praeter ipsam.
[10]In quid amicum paro? Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam[v1.n.48.2] et inpendam. Ista, quam tu describis, negotiatio est, non amicitia, quae ad commodum accedit, quae quid[v1.n.48.3] consecutura sit spectat.
[11]Non dubie habet aliquid simile amicitiae affectus amantium; possis dicere illam esse insanam amicitiam. Numquid ergo quisquam amat lucri causa ? Numquid ambitionis aut gloriae ? Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit. Quid ergo? Ex honestiore causa coit turpis adfectus? "
[12]Non agitur," inquis, " nunc de hoc, an amicitia propter se ipsam adpetenda sit." Immo vero nihil magis probandum est. Nam si propter se ipsam expetenda est, potest ad illam accedere qui se ipso contentus est. " Quomodo ergo ad illam accedit?" Quomodo ad rem pulcherrimam, non lucro captus nec varietate fortunae perterritus. Detrahit amicitiae maiestatem suam, qui illam parat ad bonos casus.
[13]Se contentus est sapiens. Hoc, mi Lucili, plerique perperam interpretantur; sapientem undique submovent et intra cutem suam cogunt. Distinguendum autem est, quid et quatenus vox ista promittat; se contentus est sapiens ad beate vivendum, non ad vivendum. Ad hoc enim multis illi rebus opus est, ad illud tantum animo sano et erecto et despiciente fortunam.
[14]Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare. Ait sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse. " Contra stulto nulla re opus est, nulla enim re uti scit, sed omnibus eget." Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re. Egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est.
v1.n.48.2
et before opponam omitted by many editors, but retained by Hense. opponam is used in the double meaning of " set against" and " mortgage," cf Catullus xxvi. 2.