Выбрать главу

[32]Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec virtus ? Iudicium verum et inmotum. Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum.

[33]Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.

Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona. His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se intervallis distabunt; alia minora, alia maiora erunt.

[34]Iit in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est. Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt[v2.n.92.1] enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut possit cum illa conferre vultum, nisi[v2.n.94.1] iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est.

[35]Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat. Instemus itaque et perseveremus.

[36]Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.

Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.

[37]Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ? Quem vicerim quaeris ? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. VALE.

Letter 72

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se. Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio; explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.

[2]Quaedam enim sunt, quae possis et in cisio scribere. Quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes novae; serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: "cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."

[3]Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum tempus satis magnum est. etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur. Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt. Tempus quidem nullum parum est idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est. "

[4]Incidet aliquid, quod inpediat." Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est; inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus[v2.n.98.1] est. Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo, si intraret; ibi nascitur.

[5]Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum. Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.

[6]Hoc, inquam, interest inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, qui[v2.n.100.1] advocaverat, excitatur. Animus[v2.n.100.2] semel in totum sanatur.

[7]Dicam, quomodo intellegam[v2.n.100.3] sanum: si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est; cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt. Nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit; haec est, quae etiam externa commendet, quorum avidis usus ingratus est.

[8]Solebat Attalus hac imagine uti: "vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ? Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad spem venturi hiat. Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti." Hoc sapienti non evenit; plenus est. Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.

[9]Laetitia fruitur maxima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram. Imperitis[v2.n.102.1] ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.

[10]Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent; hi non concutiuntur, ne defluunt quidem. Nondum in sicco, iam in portu sunt.

[11]Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus[v2.n.102.2] suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt; si semel intraverint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus. Melius non incipient, quam desinent. VALE.

Letter 73

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt; nec inmerito. Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.

[2]Itaque ii, quibus multum[v2.n.104.1] ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat, oblitus accepti est; nec ullum habet malum cupiditas maius, quam quod ingrata est.

вернуться

v2.n.92.1

cadunt Haase; cedunt or caedunt MSS.

вернуться

v2.n.94.1

vultum, nisi Hense; vultum si MSS.

вернуться

v2.n.98.1

tranquillus Haase; tranquillum MSS.

вернуться

v2.n.100.1

qui Lipsius; quem MSS.

вернуться

v2.n.100.2

animus added by Muretus.

вернуться

v2.n.100.3

intellegam Koch; intellegas MSS.

вернуться

v2.n.102.1

imperitis later MSS.; impeditis Vpb.

вернуться

v2.n.102.2

fluctus later MSS.; fructus VPb.

вернуться

v2.n.104.1

multum Haase; altum VPb.