[3]Adice nunc, quod nemo eorum, qui in re publica versantur, quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit. Et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis ambitio; non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
[4]At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque[v2.n.106.1] illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos,[v2.n.106.2] sub quorum tutela positus exercet artes bonas. "
[5]Verum alios quoque[v2.n.106.3] rex viribus suis protegit." Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.
[6]Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur. Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honorem[v2.n.108.1] discripta sint.
[7]Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est. At ille sapiens nihil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ita communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
[8]Adice nunc, quod magna et vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat; ad unumquemque tota perveniunt. Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est. Epulum et visceratio et quicquid[v2.n.108.2] aliud manu capitur, discedit in partes. At haec individua bona, pax et libertas, et[v2.n.108.3] tam omnium tota quam singulorum sunt.
[9]Cogitat itaque, per quem sibi horum usus fructusque contingat, per quem non ad arma illum nec ad servandas vigilias nec ad tuenda moenia et multiplex belli tributum publica necessitas vocet, agitque gubernatori suo gratias. Hoc docet philosophia praecipue, bene debere[v2.n.108.4] beneficia, bene solvere;
[10] interdum autem solutio est ipsa confessio. Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
O Meliboee, deus nobis haec otia fecit:
Namque erit ille mihi semper deus.
[11]Si illa quoque otia multum auctori suo debent, quorum munus hoc maximum est:
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere quae vellem calamo permisit agresti;
quanti aestimamus hoc otium, quod inter deos agitur, quod deos facit?
[12]Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.
Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.
[13]Iuppiter quo antecedit virum bonum ? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.
[14]Non est virtus maior, quae longior. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est. Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.
[15]Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: "hac itur ad astra, hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem."
Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.
[16]Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. VALE.
Letter 74
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix.[v2.n.114.1]
[2]Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae. Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet.
[3]Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens. Nihil enim est, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.
[4]Occurrent acti in exilium et evoluti bonis. Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes. Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
[5]Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur.