Выбрать главу

[24]Deinde non amicorum illic[v2.n.128.2] aut liberorum interitus, sed corporum est. Bonum autem uno modo perit, si in malum transit; quod natura non patitur, quia omnis virtus et opus omne virtutis incorruptum manet. Deinde etiam si amici perierunt, etiam si probati respondentesque voto patris liberi, est quod illorum expleat locum. Quid sit quaeris ? Quod illos quoque bonos fecerat, virtus.

[25]Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat,[v2.n.130.1] si fons, ex quo Auxerat, salvus est ? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adiectio[v2.n.130.2] amicorum[v2.n.130.3] sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquid[v2.n.130.4] abscesserit. "

[26]Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus?" Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.

[27]Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam. Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est.

[28]Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis. Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile[v2.n.132.1] subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.

[29]Aeque magna est, etiam si in se recessit undique exclusa. Nihilominus enim magni spiritus est et erecti, exactae prudentiae, indeclinabilis iustitiae. Ergo aeque beata est. Beatum enim illud uno loco positum est, in ipsa mente, grande, stabile, tranquillum, quod sine scientia divinorum humanorumque non potest effici.

[30]Sequitur illud, quod me responsurum esse dicebam. Non adfligitur sapiens liberorum amissione, non amicorum. Eodem enim animo fert illorum mortem, quo suam expectat. Non magis hanc timet quam illam dolet. Virtus enim convenientia constat; omnia opera eius cum ipsa concordant et congruunt. Haec concordia perit, si animus, quem excelsum esse oportet, luctu aut desiderio summittitur. Inhonesta est omnis trepidatio et sollicitudo, in ullo actu pigritia. Honestum enim securum et expeditum est, interritum est, in procinctu stat. "

[31]Quid ergo? Non aliquid perturbationi simile patietur? Non et color eius mutabitur et vultus agitabitur et artus refrigescent? Et quicquid aliud non ex imperio animi, sed inconsulte quodam naturae impetu geritur." Fateor; sed manebit illi persuasio eadem, nihil illorum malum esse nec dignum, ad quod mens sana deficiat. Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.

[32]Hoc enim stultitiae proprium quis dixerit, ignave et contumaciter facere, quae faciat, et alio corpus inpellere, alio animum distrahique inter diversissimos motus. Nam propter illa ipsa, quibus extollit se miraturque, contempta est et ne illa quidem, quibus gloriatur, libenter facit. Si vero aliquod[v2.n.134.1] timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.

[33]Quemadmodum in corporibus insidentis languoris[v2.n.134.2] signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens; sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur. Praesumit illa et ante tempus cadit.

Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?

[34]Quas optimum est differre, si discutere non possit. Vis scire futuro neminem debere torqueri ? Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit; eodem modo fit, ut animos libenter aegros et captantes causas doloris vetera atque obliterata contristent. Fit quae praeterierunt et quae futura sunt, absunt; neutra sentimus.[v2.n.136.1] Non est autem nisi ex eo, quod sentias, dolor. VALE.

Book 9

Letter 75

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Minus tibi accuratas a me epistulas mitti querens. Quis enim accurate loquitur, nisi qui vult putide loqui ? Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.

[2]Si fieri posset, quid sentiam, ostendere quam loqui mallem. Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.

[3]Hoc unum plane tibi adprobare vellem: omnia me illa sentire, quae dicerem, nec tantum sentire, sed amare. Aliter homines amicam, aliter liberos osculantur; tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus. Non mehercules ieiuna esse et arida volo, quae de rebus tam magnis dicentur; neque enim philosophia ingenio renuntiat. Multum tamen operae inpendi verbis non oportet.

[4]Haec sit propositi nostri summa: quod sentimus loquamur, quod loquimur sentiamus; concordet sermo cum vita. Ille promissum suum inplevit, qui, et cum videas illum et cum audias, idem est.

[5]Videbimus, qualis sit, quantus sit; unus sit. Non delectent verba nostra, sed prosint. Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimus prosequatur. Sit talis, ut res potius quam se ostendat. Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.

[6]Non quaerit aeger medicum eloquentem,[v2.n.138.1] sed, si ita conpetit, ut idem ille, qui sanare potest, compte de iis, quae facienda sunt, disserat, boni consulet. Non tamen erit, quare gratuletur sibi, quod inciderit in medicum etiam disertum. Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.

[7]Quid aures meas scabis ? Quid oblectas ? Aliud agitur; urendus, secandus, abstinendus sum. Ad haec adhibitus es.

Curare debes morbum veterem, gravem, publicum. Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus. Circa verba occupatus es? Iamdudum gaude, si sufficis rebus. Quando, quae multa disces ? Quando, quae didiceris, adfiges tibi ita, ut excidere non possint ? Quando illa experieris ? Non enim ut cetera, memoriae tradidisse satis est; in opere temptanda sunt. Non est beatus, qui scit illa, sed qui facit.[v2.n.140.1] " Quid ergo ?

[8]Infra illum nulli gradus sunt? Statim a sapientia praeceps est?" Non, ut existimo. Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur. Inter ipsos quoque proficientes sunt magna discrimina. In tres classes, ut quibusdam placet, dividuntur: primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant.

вернуться

v2.n.128.2

illic Buecheler; illis VPb.

вернуться

v2.n.130.1

abeat later MSS.; habitat Pb; haebetaet V; habetat M1.

вернуться

v2.n.130.2

adiectio Madvig; adiecto V; alecto P; allecto b.

вернуться

v2.n.130.3

amicorum later MSS.; amico VPb.

вернуться

v2.n.130.4

quidquid Gertz; quid VP; qui b.

вернуться

v2.n.132.1

humile Haase; humilem VPb.

вернуться

v2.n.134.1

aliquod later MSS.; aliquid VPb.

вернуться

v2.n.134.2

insidentis languoris Hense; insignis tangore or insigni languore MSS.

вернуться

v2.n.136.1

sentimus later MSS.; sentiamus Pb; sentiam V.

вернуться

v2.n.138.1

eloquentem later MSS.; loquentem VPb.

вернуться

v2.n.140.1

qni facit later MSS.; facit Vpb.