Выбрать главу

[15]Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est. Hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit. Domi colitur, ex se totum est. Incipit fortunae esse subiectum,[v1.n.50.1] si quam partem sui foris quaerit.

[16]"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?" Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus. Tale quiddam sapiens facit; in se reconditur, secum est.

[17]Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus est[v1.n.52.1] et liberos tollit; se contentus est et tamen non viveret, si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio. Nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis[v1.n.52.2] odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus, qui nos amicitiarum adpetentes faciat.

[18]Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur; hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."

[19]Ecce vir fortis ac strenuus! Ipsam hostis sui victoriam vicit. " Nihil," inquit, " perdidi "; dubitare illum coegit, an vicisset. "Omnia mea mecum sunt[v1.n.54.1] ; " hoc ipsum est nihil bonum putare, quod eripi possit.

Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant; quanto hic mirabilior vir, qui per ferrum et ruinas et ignes inlaesus et indemnis evasit! Vides, quanto facilius sit totam gentem quam unum virum vincere ? Haec vox illi communis est cum Stoico. Aeque et hic intacta bona per concrematas urbes fert. Se enim ipso contentus est. Hoc felicitatem suam fine designat.

[20]Ne existimes nos solos generosa verba iactare; et ipse Stilbonis obiurgator Epicurus similem illi vocem emisit, quam tu boni consule, etiam si hunc diem iam expunxi. " Si cui," inquit, " sua non videntur amplissima, licet totius mundi dominus sit, tamen miser est." Vel si hoc modo tibi melius enuntiari videtur,— id enim agendum est, ut non verbis serviamus, sed sensibus,—: " Miser est, qui se non beatissimum iudicat, licet imperet mundo.''

[21]Ut scias autem hos sensus esse communes, natura scilicet dictante, apud poetam comicum invenies:

Non est beatus, esse se qui non putat.

Quid enim refert, qualis status tuus sit, si tibi videtur malus? "

[22]Quid ergo?" inquis. "Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ? " Non quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. VALE.

Letter 10

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Sic est, non muto sententiam: fuge multitudinem, fuge paucitatem, fuge etiam unum. Non habeo, cum quo te communicatum velim. Et vide, quod iudicium meum habeas: audeo te tibi credere. Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ? " Mecum," inquit, " loquor." Cui Crates " Cave," inquit, " rogo, et diligenter adtende; cum homine malo loqueris."

[2]Lugentem timentemque custodire solemus, ne solitudine male utatur. Nemo est ex inprudentibus, qui relinqui sibi debeat; tunc mala consilia agitant, tunc aut aliis aut ipsis futura pericula struunt; tunc cupiditates improbas ordinant; tunc quicquid aut metu aut pudore celabat, animus exponit, tunc audaciam acuit, libidinem inritat, iracundiam instigat. Denique quod unum solitudo habet commodum, nihil ulli committere, non timere indicem, perit stulto; ipse se prodit.

Vide itaque, quid de te sperem, immo quid spondeam mihi, spes enim incerti boni nomen est: non invenio, cum quo te malim esse quam tecum.

[3]Repeto memoria, quam magno animo quaedam verba proieceris, quanti roboris plena. Gratulatus sum protinus mihi et dixi: " Non a summis labris ista venerunt, habent hae voces fundamentum. Iste homo non est unus e populo, ad salutem spectat."

[4]Sic loquere, sic vive; vide ne te ulla res deprimat. Votorum tuorum veterum licet dis gratiam facias, alia de integro suscipe; roga bonam mentem, bonam valitudinem animi, deinde tunc corporis. Quidni tu ista vota saepe facias ? Audacter deum roga; nihil illum de alieno rogaturus es.

[5]Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni: " Tunc scito esse te omnibus cupiditatibus solutum, cum eo perveneris, ut nihil deum roges, nisi quod rogare possis palam." Nunc enim quanta dementia est hominum ! Turpissima vota dis insusurrant; si quis admoverit aurem, conticescent. Et quod scire hominem nolunt, deo narrant. Vide ergo, ne hoc praecipi salubriter possit: sic vive eum hominibus, tamquam deus videat; sic loquere cum deo, tamquam homines audiant. VALE.

Letter 11

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit. Dedit nobis gustum, ad quem respondebit. Non enim ex praeparato locutus est, sed subito deprehensus. Ubi se colligebat, verecundiam, bonum in adulescente signum, vix potuit excutere; adeo illi ex alto suffusus est rubor. Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur. Nulla enim sapientia naturalia corporis[v1.n.60.1] vitia ponuntur. Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.

[2]Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt. Haec nec disciplina nec usus umquam excutit, sed natura vim suam exercet et illo[v1.n.60.2] vitio sui etiam robustissimos admonet.

[3]Inter haec esse et ruborem scio, qui gravissimis quoque viris subitus adfunditur. Magis quidem in iuvenibus apparet, quibus et plus caloris est et tenera frons; nihilominus et veteranos et senes tangit. Quidam numquam magis, quam cum erubuerint, timendi sunt, quasi omnem verecundiam effuderint.

[4]Sulla tunc erat violentissimus, cum faciem eius sanguis invaserat. Nihil erat mollius ore Pompei; numquam non coram pluribus rubuit, utique in contionibus. Fabianum, cum in senatum testis esset inductus, erubuisse memini, et hic illum mire pudor decuit.

вернуться

v1.n.50.1

subiectum Erasmus; subiectus MSS.

вернуться

v1.n.52.1

est added by editors.

вернуться

v1.n.52.2

solitudinis Haupt; solitudo in MSS.

вернуться

v1.n.54.1

id est iustitia, virtus, prudentia, after sunt, most MSS.; deleted by Buecheler.

вернуться

v1.n.60.1

aut animi after corporis deleted by Madvig.

вернуться

v1.n.60.2

illo Schweighäuser; illos MSS.