Выбрать главу

[17]Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest[v2.n.178.2] amicus esse ? Patriam ? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes ? Solem ? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum ? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.

[18]Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis ? Vivere vis; scis enim ? Mori times; quid porro ? Ista vita non mors est ? C Caesar,[v2.n.178.3] cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: " nunc enim," inquit, " vivis ? " Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis ?

[19]"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste facio. Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor." Quid ? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori ? Nullum officium relinquis. Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.

[20]Nulla vita est non brevis. Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse. Vides aliquem gloriari senectute longa. Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere ? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert. Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas. Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone. VALE.

Letter 78

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere. Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.

[2]Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit. Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset. Itaque imperavi mihi, ut viverem. Aliquando enim et vivere fortiter facere est.

[3]Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero,[v2.n.182.1] haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse. In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest. Studia mihi nostra saluti fuerunt. Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui. Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo.

[4]Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar. Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit. Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerent[v2.n.182.2] mori. Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos. Non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere.[v2.n.182.3] Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi.

[5]Ad haec ergo remedia te confer. Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim. Ego tibi illud praecipio, quod non tantum huius morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem. Nihil triste est, cum huius metum effugimus.

[6]Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum. De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire. Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis. Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.

[7]Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus. Sed hos tolerabiles intervalla faciunt. Nam summi doloris intentio invenit finem. Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.

[8]Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit. Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.

[9]Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque[v2.n.186.1] interquiescit,[v2.n.186.2] cum illa, quae torquebat, hebetavit[v2.n.186.3] ; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse. Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.

[10]Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris. Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti. Multum illis cum corpore fuit. Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.

[11]"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire." Haec prima abstinentia gravia sunt. Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae[v2.n.186.4] cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius[v2.n.188.1] fuit aviditas cibi, odium est. Desideria ipsa moriuntur. Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.

[12]Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur. Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis. Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur. Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.

[13]Noli mala tua facere tibi ipse[v2.n.188.2] graviora et te querellis onerare. Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: " Nihil est aut certe exiguum est. Duremus; iam desinet"; levem illum, dum putas, facies. Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia. Ad opinionem dolemus. Tam miser est quisque quam credidit.

[14]Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: " Nulli umquam fuit peius. Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit. Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus ! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.[v2.n.188.3] " Etiam si sunt vera ista, transierunt. Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur ? Deinde quod acerbum fuit ferre,[v2.n.190.1] tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.

вернуться

v2.n.178.2

amicos? quis enim tibi potest added by Madvig.

вернуться

v2.n.178.3

C. Caesar Bentley and O. Rossbach; t. caesar VO; caesar Pb.

вернуться

v2.n.182.1

dixero or dixerim later MSS.; dixeris VPb.

вернуться

v2.n.182.2

relinquerent later MSS.; relinquere VPb.

вернуться

v2.n.182.3

tradere Muretus; trahere VPb.

вернуться

v2.n.186.1

nervorumque later MSS.; et nervorumq. PbV´; et nervorum edition of Mentelin.

вернуться

v2.n.186.2

interquiescit later MSS.; interciet (sciet b) scit Pb; in tertiae scitscit V.

вернуться

v2.n.186.3

hebetavit later MSS.; hebetabit VPb.

вернуться

v2.n.186.4

per quae Muretus; per se quae MSS.

вернуться

v2.n.188.1

cuius Madvig; quibus MSS.

вернуться

v2.n.188.2

ipse Haase; ipsi MSS.

вернуться

v2.n.188.3

distrahuntur later MSS.; detra(h)untur VPb.

вернуться

v2.n.190.1

fuit ferre, tulisse Bartsch; fuit retulisse MSS.