Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.
[15]In ipsis positus difficultatibus dicat:
Forsan et haec olim meminisse iuvabit.
Toto contra ille[v2.n.190.2] pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit. Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est. Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.
[16]Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent. Exercitatio ipsa tormentum est. Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.
[17]" Dolorem gravem sentio." Quid ergo ? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. " Sed grave est." Quid ? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus ? Utrum vis longum esse morbum an concitatum[v2.n.192.1] et brevem ? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit,[v2.n.192.2] et desinat. Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet. Quid autem interest, non sit an non sim ? In utroque finis dolendi est.
[18]Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere. Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta. Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge. Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum[v2.n.192.3] varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur. Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?
[19]Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos; plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum. Inter haec tamen aliquis non gemuit. " Parum est "; non rogavit. " Parum est "; non respondit. " Parum est"; risit et quidem ex animo. Vis tu post hoc dolorem deridere ?
[20]"Sed nihil," inquit, "agere sinit morbus, qui me omnibus abduxit officiis." Corpus tuum valetudo tenet, non et animum. Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet; si animus tibi esse in usu solet, suadebis docebis, audies disces,[v2.n.194.1] quaeres recordaberis. Quid porro ? Nihil agere te credis, si temperans aeger sis ? Ostendes morbum posse superari vel certe sustineri.
[21]Est, mihi crede, virtuti etiam in lectulo locus. Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus; et in vestimentis vir fortis apparet. Habes, quod agas: bene luctare cum morbo. Si nihil te coegerit, si nihil exoraverit, insigne prodis exemplum. O quam magna erat gloriae materia, si spectaremur aegri! Ipse te specta,[v2.n.194.2] ipse te lauda.
[22]Praeterea duo genera sunt voluptatum. Corporales morbus inhibet, non tamen tollit. Immo, si verum aestimes, incitat; magis iuvat bibere sitientem; gratior est esurienti cibus. Quicquid ex abstinentia contigit, avidius exciditur. Illas vero animi voluptates, quae maiores certioresque sunt, nemo medicus aegro negat. Has quisquis sequitur et bene intellegit, omnia sensuum blandimenta contemnit. "
[23]O infelicem aegrum!" Quare? Quia non vino nivem diluit ? Quia non rigorem potionis suae, quam capaci scypho miscuit, renovat fracta insuper glacie? Quia non ostrea illi Lucrina in ipsa mensa aperiuntur ? Quia non circa cenationem eius tumultus cocorum est ipsos cum opsoniis focos transferentium ? Hoc enim iam luxuria commenta est: ne quis intepescat cibus, ne quid palato iam calloso parum ferveat, cenam culina prosequitur. "
[24]O infelicem aegrum ! " edet, quantum concoquat. Non iacebit in conspectu aper ut vilis caro a mensa relegatus, nec in repositorio eius pectora avium, totas enim videre fastidium est, congesta ponentur. Quid tibi mali factum est ? Cenabis tamquam aeger, immo aliquando tamquam sanus.
[25]Sed omnia ista facile perferemus, sorbitionem, aquam calidam et quicquid aliud intolerabile videtur debeatis et luxu fluentibus magisque animo quam corpore morbidis; tantum mortem desinamus horrere. Desinemus autem, si fines bonorum ac malorum cognoverimus; ita demum nec vita taedio erit nec mors timori.
[26]Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem; in odium illam sui adducere solet iners otium. Rerum naturam peragranti numquam in fastidium veritas veniet; falsa satiabunt.
[27]Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae[v2.n.198.1] fructus est. Cognita est illi ex magna parte natura. Scit tempore honesta non crescere; iis necesse est videri omnem vitam brevem, qui illam voluptatibus vanis et ideo infinitis metiuntur.
[28]His te cogitationibus recrea et interim epistulis nostris vaca. Veniet aliquando[v2.n.198.2] tempus, quod nos iterum iungat ac misceat; quantulumlibet sit illud, longum faciet scientia utendi. Nam, ut Posidonius ait, " unus dies hominum eruditorum plus patet quam inperitis longissima aetas."
[29]Interim hoc tene, hoc morde: adversis non succumbere, laetis non credere, omnem fortunae licentiam in oculis habere, tamquam quicquid potest facere, factura sit. Quicquid expectatum est diu, lenius[v2.n.198.3] accedit. Vale.
Letter 79
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Expecto epistulas tuas, quibus mihi indices, circuitus Siciliae totius quid tibi novi ostenderit, et ante[v2.n.200.1] omnia de ipsa Charybdi certiora. Nam Scyllam saxum esse et quidem non terribile navigantibus optime scio; Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
[2]Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi. Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.[v2.n.200.2] Neutrum autem incredibile est, nec montem, qui devoretur cotidie, minui, nec manere eundem, quia non ipsum exest,[v2.n.202.1] sed in aliqua inferna valle conceptus exaestuat et aliis pascitur. In ipso monte non alimentum habet, sed viam.