Выбрать главу

[5]Non accidit hoc ab infirmitate mentis, sed a novitate rei, quae inexercitatos, etiamsi non concutit, movet naturali in hoc facilitate corporis pronos. Nam ut quidam boni sanguinis sunt, ita quidam incitati et mobilis et cito in os prodeuntis.

[6]Haec, ut dixi, nulla sapientia abigit; alioquin haberet rerum naturam sub imperio, si omnia eraderet vitia. Quaecumque adtribuit condicio nascendi et corporis temperatum, cum multum se diuque animus conposuerit, haerebunt. Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.

[7]Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam: deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt. Ruborem sibi exprimere non possunt; nec prohibetur hic nec adducitur. Nihil adversus haec sapientia promittit, nihil proficit; sui iuris sunt, iniussa veniunt, iniussa discedunt.

[8]Iam clausulam epistula poscit. Accipe, et quidem[v1.n.62.1] utilem ac salutarem, quam te affigere animo volo: "Aliquis vir bonus nobis diligendus est ac semper ante oculos habendus, ut sic tamquam illo spectante vivamus et omnia tamquam illo vidente faciamus."

[9]Hoc, mi Lucili, Epicurus praecepit. Custodem nobis et paedagogum dedit, nec immerito. Magna pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistit. Aliquem habeat animus, quem vereatur, cuius auctoritate etiam secretum suum sanctius faciat. O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat! O felicem, qui sic aliquem vereri potest, ut ad memoriam quoque eius se conponat atque ordinet! Qui sic aliquem vereri potest, cito erit verendus.

[10]Elige itaque Catonem. Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium. Elige eum, cuius tibi placuit et vita et oratio et ipse animum ante se ferens vultus; illum tibi semper ostende vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se ipsi exigant; nisi ad regulam prava non corriges. VALE.

Letter 12

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit; quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis meae saxa ?

[2]Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. " Apparet," inquam, " has platanos neglegi; nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret, si quis has circumfoderet, si inrigaret." Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.

[3]Conversus ad ianuam " Quis est iste ? " inquam, " iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es ? Quid te delectavit alienum mortuum tollere ? " At ille "Non cognoscis me ?" inquit. " Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum." "Perfecte," inquam, "iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est ? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt."

[4]Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea, quocumque adverteram, apparuit. Conplectamur illam et amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.

[5]Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et illam quoque in extrema tegula[v1.n.68.1] stantem iudico habere suas voluptates. Aut hoc ipsum succedit in locum voluptatum, nullis egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse ! "

[6]Molestum est," inquis, " mortem ante oculos habere." Primum ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni. Non enim citamur ex censu. Deinde nemo tam senex est, ut inprobe unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est.

Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus. Est aliquis, qui omnis conplectatur et cingat; hic pertinet a natali ad diem extremum. Est alter, qui annos adulescentiae cludit.[v1.n.68.2] Est qui totam pueritiam ambitu suo adstringit. Est deinde per se annus in se omnia continens tempora, quorum multiplicatione vita conponitur. Mensis artiore praecingitur circulo. Angustissimum habet dies gyrum, sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum.

[7]Ideo Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, " Unus," inquit, " dies par omni est." Hoc alius aliter excepit.[v1.n.68.3] Dixit enim parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter se dies pares esse, quia nox habet, quod dies perdidit. Alius ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim habet longissimi temporis spatium, quod non et in uno die invenias, lucem et noctem, et in aeternum dies vices plures facit istas, non alias contractior,[v1.n.70.1] alias productior.

[8]Itaque sic ordinandus est dies omnis, tamquam cogat agmen et consummet atque expleat vitam.

Pacuvius, qui Syriam usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi parentaverat, sic in cubiculum ferebatur a cena, ut inter plausus exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίωται.

[9]Nullo non se die extulit. Hoc, quod ille ex mala conscientia faciebat, nos ex bona faciamus et in somnum ituri laeti hilaresque dicamus:

Vixi et quem dederat cursum fortuna, peregi.

Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus est et securus sui possessor, qui crastinum sine sollicitudine expectat. Quisquis dixit " vixi," cotidie ad lucrum surgit.

[10]Sed iam debeo epistulam includere. " Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?" Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi ? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam ? " Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est." Quidni nulla sit ? Patent undique ad libertatem viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet. "

[11]Epicurus," inquis, "dixit. Quid tibi cum alieno ?" Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. VALE.

Book 2

Letter 13

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Multum tibi esse animi scio. Nam etiam antequam instrueres te praeceptis salutaribus et dura vincentibus, satis adversus fortunam placebas tibi, et multo magis, postquam cum illa manum conseruisti viresque expertus es tuas, quae numquam certam dare fiduciam sui possunt, nisi cum multae difficultates hinc et illinc apparuerunt, aliquando vero et propius accesserunt; sic verus ille animus et in alienum non venturus arbitrium probatur.

[2]Haec eius obrussa est: non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est; ille, qui sanguinem suum vidit, cuius dentes crepuere sub pugno, ille, qui subplantatus adversarium toto tulit corpore nec proiecit animum proiectus, qui quotiens cecidit, contumacior resurrexit, cum magna spe descendit ad pugnam.

вернуться

v1.n.62.1

et quidem Erasmus; equidem MSS.

вернуться

v1.n.68.1

tegula MSS., retained by Hense; regula, "horizon-line," Summers; specula, " summit," Madvig.

вернуться

v1.n.68.2

cludit C. Brakman; excludit MSS.

вернуться

v1.n.68.3

excepit MSS.; cepit Hense.

вернуться

v1.n.70.1

et in aeternum dies vices plures facit istas non alias contractior Capps; et in alternos mundi vices plura facit ista non alias contractior MSS.; non alia alius contractior etc. Hense.