[28]Quaeris quid sit malum ? Cedere iis, quae mala vocantur, et illis libertatem suam dedere, pro qua cuncta patienda sunt. Perit libertas, nisi illa contemnimus, quae nobis iugum inponunt. Non dubitarent, quid conveniret forti viro, si scirent, quid esset fortitudo. Non est enim inconsulta temeritas nec periculorum amor nec formidabilium adpetitio; scientia est distinguendi, quid sit malum et quid non sit. Diligentissima in tutela sui[v2.n.302.1] fortitudo est et eadem patientissima eorum, quibus falsa species malorum est. "
[29]Quid ergo ? Si ferrum intentatur cervicibus viri fortis, si pars subinde alia atque alia suffoditur, si viscera sua in sinu suo vidit, si ex intervallo, quo magis tormenta sentiat, reperitur et per adsiccata viscera recens demittitur sanguis, non timet? Istum tu dices nec dolere?" Iste vero dolet. Sensum enim hominis nulla exuit virtus. Sed non timet; invictus ex alto dolores suos spectat. Quaeris quis tunc animus illi sit ? Qui aegrum amicum adhortantibus.
[30]" Quod malum est, nocet. Quod nocet, deteriorem facit. Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt." "Falsum est," inquit, "quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit."
[31]Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus "ergo," inquit, "et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit. Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet."
[32]Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere. Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt. Sapientia domina rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.
[33]Ego aliter respondendum iudico: nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis. Gubernator tibi non felicitatem promisit, sed utilem operam et navis regendae scientiam. Haec eo magis apparet, quo illi magis aliqua fortuita vis obstitit. Qui hoc potuit dicere "Neptune, numquam hanc navem nisi rectam," arti satis fecit; tempestas non opus gubernatoris impedit, sed successum. "
[34]Quid ergo ? " inquit, " non nocet gubernatori ea res, quae illum tenere portum vetat, quae conatus eius inritos efficit, quae aut refert illum aut detinet et exarmat ? " Non tamquam gubernatori, sed tamquam naviganti nocet; alioqui gubernator ille non est. Gubernatoris[v2.n.306.1] artem adeo non inpedit, ut ostendat; tranquillo enim, ut aiunt, quilibet gubernator est. Navigio ista obsunt, non rectori eius, qua rector est.
[35]Duas personas habet gubernator: alteram communem cum omnibus, qui eandem conscenderunt navem: ipse quoque vector est; alteram propriam: gubernator est. Tempestas tamquam vectori nocet, non tamquam gubernatori.
[36]Deinde gubernatoris ars alienum bonum est: ad eos, quos vehit, pertinet, quomodo medici ad eos, quos curat. Commune bonum est sapientis[v2.n.306.2] : est et eorum, cum quibus vivit, et proprium ipsius. Itaque gubernatori fortasse noceatur,[v2.n.306.3] cuius ministerium aliis[v2.n.306.4] promissum tempestate inpeditur; sapienti non nocetur a paupertate, non a dolore, non ab aliis tempestatibus vitae.
[37]Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.
[38]Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur.
Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit. Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor.
[39]Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur. Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet. Tu illum premi putas malis ?
[40]Utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.
[41]Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda[v2.n.308.1] hominem pati subigunt[v2.n.308.2] nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant. Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala. Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. VALE.
Letter 86
Seneca Lucilio suo salutem
[1]In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit; aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. "
[2]Nihil," inquit, " volo derogare legibus, nihil institutis. Aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum; exeo, si plus quam tibi expedit, crevi."
[3]Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ? Eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat. Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
[4]Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua; non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.
[5]In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.
[6]At nunc quis est, qui sic lavari sustineat ? Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita[v2.n.312.1] demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
v2.n.306.1
alioqui gubernator ille non est. gubernatoris Buecheler; alioquin gubernatis V; alioqui bnatoris P.