[18]Hoc puta rerum naturam dicere: " ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum,[v2.n.444.1] sed quisquis volet, sibi ipse[v2.n.444.2] illa reddet faciliora." Quomodo ? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
[19]Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente ? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. "Quid enim," inquit, "mea,[v2.n.444.3] susum isti an deosum sonent ? "
[20]Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
[21]Ne morti quidem hoc apud nos[v2.n.444.4] noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant,[v2.n.444.5] expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. VALE.
Letter 92
Seneca Lucilio suo salutem
[1]Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale. Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.[v2.n.446.1] Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia[v2.n.446.2] ex illa est.
[2]Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit. Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos[v2.n.446.3] servat. Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus. Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere. Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare fortunam[v2.n.448.1] aut quis se prudens ob aliena miratur ?
[3]Quid est beata vita ? Securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad haec quomodo pervenitur ? Si veritas tota perspecta est; si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.
[4]Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt ? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.[v2.n.448.2] Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere ?
[5]Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die non[v2.n.448.3] esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit. Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
[6]Si non es sola honestate[v2.n.450.1] contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem. Horum alterum utcumque recipi potest. Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est. Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum. Ad hanc vitam[v2.n.450.2] facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est ?
[7]Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus[v2.n.450.3] sonisque[v2.n.450.4] constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.
[8]Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam; illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem[v2.n.450.5] et abiectam.
[9]Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum[v2.n.450.6] bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male[v2.n.450.7] congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
Delphinum caudas utero commissa luporum.
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !
[10]Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum ? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.[v2.n.452.1] "Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio,[v2.n.452.2] non petes illas ?"
[11]Quidni petam ? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in illis bonum ? Hoc unum, bene eligi. Nam cum[v2.n.452.3] vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
[12]Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini. Natura enim homo mundum[v2.n.454.1] et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali. Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
[13]Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula ? Nec bonum nec malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
v2.n.452.3
cum omitted in A and supplied by a late hand in B. Buecheler suggests nam vestem qualem decet cum. sumo.