Выбрать главу

[7]Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum populus est, quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli, quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit,[v1.n.88.1] non aliter quam in navigando procellam.

[8]Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo[v1.n.88.2] propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.

[9]Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.

[10]Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae[v1.n.90.1] timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse. Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet.

[11]Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet; haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.

Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. "

[12]Quid ergo?" inquis, "Videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit ? Qui furentium principum armis medius intervenit ? Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?"

[13]Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. " Quid tibi vis, Marce Cato ? Iam non agitur de libertate; olim pessumdata est. Quaeritur, utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam; quid tibi cum ista contentione ? Nullae partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, uter[v1.n.92.1] vincat ? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit." Ultimas partes attigi Catonis. Sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent; quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus[v1.n.92.2] extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?

[14]Sed postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit[v1.n.92.3] ; interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.

[15]"Quid ergo? Utique erit tutus, qui hoc propositum sequetur?" Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem. Perit aliqua navis in portu; sed quid tu accidere in medio mari credis ? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est ? Pereunt aliquando innocentes; quis negat ? Nocentes tamen saepius. Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.

[16]Denique consilium rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. " At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi." Non damnat[v1.n.94.1] latro, cum occidit.

[17]Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. " Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget." "Ede," inquis, "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.

[18]Et quid interest quis dixerit ? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. VALE.

Letter 15

Seneca Lucilio suo salutem

[1]Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: " Si vales bene est, ego valeo." Recte nos dicimus: " Si philosopharis, bene est." Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.

[2]Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.

[3]Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio[v1.n.96.1] iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.

[4]Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris[v1.n.98.1] aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoius[v1.n.98.2] libet ex his elige usum rudem, facilem.

[5]Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.

вернуться

v1.n.88.1

declinabit L3b; nec declinabit pL 1.

вернуться

v1.n.88.2

sed id, a quo Hense, Thomas; sed ita quo MSS.

вернуться

v1.n.90.1

invidiae Muretus; invidia et MSS.

вернуться

v1.n.92.1

tua, uter Lipsius; tu alter MSS.

вернуться

v1.n.92.2

exportandus Pincianus; et portandus MSS.

вернуться

v1.n.92.3

an sapienti opera rei publicae danda sit Madvig; an sapienti ora opera perdenda sint pL; num (an b) sapientiora opera perdenda (perpendenda b) sit (sunt b) Pb.

вернуться

v1.n.94.1

damnat Gronovius; damnatur MSS.; dominatur Schweighäuser. Haase, followed by Hense, indicates a lacuna after occidit.

вернуться

v1.n.96.1

ieiunio Madvig; in ieiuno pPb; in ieiunio L 1.

вернуться

v1.n.98.1

saliaris Madvig; salutaris' pLb; saltaris P.

вернуться

v1.n.98.2

quoius Buecheler; quos (quod) libet MSS.