[56]Nulli nos vitio natura conciliat; illa[v3.n.46.1] integros ac liberos genuit. Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto. Pedibus aurum argentumque subiecit calcandumque ac premendum dedit quidquid est propter quod calcamur ac premimur. Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit. Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos[v3.n.46.2] ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum. Haec supra nos itura disposuit;
[57] aurum quidem et argentum et propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerentur, abscondit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus; nos et causas periculorum nostrorum et instrumenta disiecto terrarum pondere eruimus; nos fortunae mala nostra tradidimus nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terrarum, vis scire, quam falsus oculos tuos deceperit fulgor ?
[58]Nihil est istis, quamdiu mersa et involuta caeno suo iacent, foedius, nihil obscurius, quidni ? Quae per longissimorum cuniculorum tenebras extrahuntur. Nihil est illis, dum fiunt et a faece sua separantur, informius. Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus et infernum perpurgatur; videbis quanta fuligine oblinantur.
[59]Atqui ista magis inquinant animos quam corpora, et in possessore eorum quam in artifice plus sordium est.
Necessarium itaque admoneri est,[v3.n.48.1] habere aliquem advocatum bonae mentis et in tanto[v3.n.48.2] fremitu tumultuque falsorum unam denique audire vocem. Quae erit illa vox ? Ea scilicet, quae tibi tantis clamoribus ambitionis exsurdato salubria insusurret verba, quae dicat:
[60] non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod feliciorem eum iudices cui summovetur, quam te quem[v3.n.50.1] lictor semita deicit. Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, summove vitia.
[61]Multi inveniuntur qui ignem inferant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis et per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant et muros in miram altitudinem eductos arietibus ac machinis quassent. Multi sunt qui ante se agant agmina et tergis hostium[v3.n.50.2] graves instent et ad mare magnum perfusi caede gentium veniant; sed hi quoque, ut vincerent hostem, cupiditate victi sunt. Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni crudelitatique restiterant; tunc, cum agere alios visi sunt, agebantur.
[62]Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat. An tu putas sanum, qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit ? Qui quod cuique optimum est, eripit, Lacedaemona servire iubet, Athenas tacere ? Non contentus tot civitatium strage, quas aut vicerat Philippus aut emerat, alias alio loco proicit et toto orbe arma circumfert, nec subsistit usquam lassa crudelitas immanium ferarum modo, quae plus quam exigit fames mordent.
[63]Iam in unum regnum multa regna coniecit; iam Graeci Persaeque eundem timent; iam etiam a Dareo liberae nationes iugum accipiunt: it tamen ultra oceanum solemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare, non aliter quam in praeceps deiecta pondera, quibus eundi finis est iacuisse.
[64]Ne Gnaeo quidem Pompeio externa bella ac domestica virtus aut ratio suadebat, sed insanus amor magnitudinis falsae. Modo in Hispaniam et Sertoriana arma, modo ad colligandos[v3.n.52.1] piratas ac maria pacanda vadebat.
[65]Hae praetexebantur causae ad continuandam potentiam. Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit ? Infinita scilicet cupido crescendi, cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C. Caesarem in sua fata pariter ac publica inmisit ? Gloria et ambitio et nullus supra ceteros eminendi modus.
[66]Unum ante se ferre non potuit, cum res publica supra se duos ferret. Quid, tu C. Marium semel consulem—unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit—cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ? Marius exercitus, Marium ambitio ducebat.
[67]Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt. Non est quod credas quemquam fieri aliena infelicitate felicem.
[68]Omnia ista exempla, quae oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt et plenum malis sermonibus pectus exhauriendum. Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat. Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui, unde publicus error expulerit.
[69]Magna pars sanitatis est hortatores insaniae reliquisse et ex isto coitu invicem noxio procul abisse.
Hoc ut esse verum scias, aspice, quanto aliter unusquisque populo vivat, aliter sibi. Non est per se magistra innocentiae solitudo nec frugalitatem docent rura, sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, quorum monstrari et conspici fructus est.
[70]Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpuram ? Quis posuit secretam in auro dapem ? Quis sub alicuius arboris rusticae proiectus umbra luxuriae suae pompam solus explicuit ? Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem aut familiarium,-sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit.
[71]Ita est: inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius. Ne concupiscamus efficies, si ne ostendamus effeceris. Ambitio et luxuria et inpotentia scaenam desiderant: sanabis ista, si absconderis.
[72]Itaque si in medio urbium fremitu conlocati sumus, stet ad latus monitor et contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem et usu opes metientem. Contra illos, qui gratiam ac potentiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris et animum ab externis ad sua reversum.
[73]Ostendat ex constitutione vulgi beatos in illo invidioso fastigio suo trementes et adtonitos longeque aliam de se opinionem habentes quam ab aliis habetur. Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt. Itaque exanimantur et trepidant, quotiens despexerunt in illud magnitudinis suae praeceps. Cogitant enim varios casus et in sublimi maxime lubricos.
[74]Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat. Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur. Tunc demum videas philosophantis metu[v3.n.56.1] et aegrae fortunae sana consilia. Nam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna et mens bona, ita melius in malis sapimus; secunda rectum auferunt. Vale.