inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, —quamvis increpitent socii, et vi cursus in altumvela vocet, possisque sinus implere secundos, —quin adeas vatem precibusque oracula poscasipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.Illa tibi Italiae populos venturaque bella,et quo quemque modo fugiasque ferasque laboremexpediet, cursusque dabit venerata secundos.Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'Quae postquam vates sic ore effatus amico est,dona dehinc auro gravia sectoque elephantoimperat ad navis ferri, stipatque carinisingens argentum, Dodonaeosque lebetas,loricam consertam hamis auroque trilicem,et conum insignis galeae cristasque comantis,arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.Addit equos, additque duces;remigium supplet; socios simul instruit armis.Interea classem velis aptare iubebatAnchises, fieret vento mora ne qua ferenti.Quem Phoebi interpres multo compellat honore:`Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo,cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.Vade' ait `O felix nati pietate. Quid ultraprovehor, et fando surgentis demoror austros?'Nec minus Andromache digressu maesta supremofert picturatas auri subtemine vesteset Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),textilibusque onerat donis, ac talia fatur:`Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearumsint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,O milli sola mei super Astyanactis imago:sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:`Vivite felices, quibus est fortuna peractaiam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,arva neque Ausoniae semper cedentia retroquaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtisquam vestrae fecere manus, melioribus, opto,auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arvaintraro, gentique meae data moenia cernam,cognatas urbes olim populosque propinquos,Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctoratque idem casus, unam faciemus utramqueTroiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;sternimur optatae gremio telluris ad undam,sortiti remos, passimque in litore siccocorpora curamus; fessos sopor inrigat artus.Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:haud segnis strato surgit Palinurus et omnisexplorat ventos, atque auribus aera captat;sidera cuncta notat tacito labentia caelo,Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,armatumque auro circumspicit Oriona.Postquam cuncta videt caelo constare sereno,dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,temptamusque viam et velorum pandimus alas.Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,cum procul obscuros collis humilemque videmusItaliam.»Italiam'' primus conclamat Achates,«Italiam'' laeto socii clamore salutant.Tum pater Anchises magnum cratera coronainduit, implevitque mero, divosque vocavitstans celsa in puppi:`Di maris et terrae tempestatumque potentes,ferte viam vento facilem et spirate secundi.'Crebrescunt optatae aurae portusque patescitiam propior, templumque adparet in arce Minervae.Vela legunt socii et proras ad litora torquent.Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,obiectae salsa spumant aspargine cautes;ipse latet; gemino demittunt bracchia muroturriti scopuli, refugitque ab litore templum.Quattuor hic, primum omen, equos in gramine viditondentis campum late, candore nivali.Et pater Anchises: `Bellum, O terra hospita, portasbello armantur equi, bellum haec armenta minantur.Sed tamen idem olim curru succedere suetiquadrupedes, et frena iugo concordia ferre;spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamurPalladis armisonae, quae prima accepit ovantis,et capita ante aras Phrygio velamur amictu;praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, riteIunoni Argivae iussos adolemus honores.Haud mora, continuo perfectis ordine votis,cornua velatarum obvertimus antemarum,Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenticernitur; attollit se diva Lacinia contra,Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxaaudimus longe fractasque ad litora voces,exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae.Et pater Anchises: `Nimirum haec illa Charybdis:hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!'Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentemcontorsit laevas proram Palinurus ad undas.laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.Tollimur in caelum curvato gurgite, et idemsubducta ad Manis imos desedimus unda.Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere:ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.Interea fessos ventus cum sole reliquit,ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.Portus ab accessu ventorum immotus et ingensipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis;interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,turbine fumantem piceo et candente favilla,attollitque globos flammarum et sidera lambit;interdum scopulos avolsaque viscera montiserigit eructans, liquefactaque saxa sub aurascum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.Fama est Enceladi semustum fulmine corpusurgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnamimpositam ruptis flammam exspirare caminis;et fessum quotiens mutet latus, intremere omnemmurmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo.Noctem illam tecti silvis immania monstraperferimus, nec quae sonitum det causa videmus.Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethrasiderea polus, obscuro sed nubila caelo,et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.Postera iamque dies primo surgebat Eoo,umentemque Aurora polo dimoverat umbram:cum subito e silvis, macie confecta suprema,ignoti nova forma viri miserandaque cultuprocedit, supplexque manus ad litora tendit.Respicimus: dira inluvies inmissaque barba,consertum tegumen spinis; at cetera Graius,[et quondam patriis ad Troiam missus in armis.]Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit