Выбрать главу
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes — Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis: `Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.' Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit regia et oblitos famae melioris amantes. Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: `Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. Non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces? Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.' Dixerat. Ille patris magni parere parabat imperio; et primum pedibus talaria nectit aurea, quae sublimem alis sive aequora supra seu terram rapido pariter cum flamine portant; tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri; nix umeros infusa tegit; tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit, avi similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac tecta novantem conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro. Continuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras qui numine torquet; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.' Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent; sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos-quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron. Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: `Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, et mediis properas aquilonibus ire per altum,