fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.Praeterea fuit in tectis de marmore templumconiugis antiqui, miro quod honore colebat,velleribus niveis et festa fronde revinctum:hinc exaudiri voces et verba vocantisvisa viri, nox cum terras obscura teneret;solaque culminibus ferali carmine bubosaepe queri et longas in fletum ducere voces;multaque praeterea vatum praedicta priorumterribili monitu horrificant. Agit ipse furentemin somnis ferus Aeneas; semperque relinquisola sibi, semper longam incomitata videturire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestesarmatam facibus matrem et serpentibus atriscum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.Ergo ubi concepit furias evicta doloredecrevitque mori, tempus secum ipsa modumqueexigit, et, maestam dictis adgressa sororem,consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:`Inveni, germana, viam-gratare sorori —quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.Oceani finem iuxta solemque cadentemultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlasaxem humero torquet stellis ardentibus aptum:hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,Hesperidum templi custos, epulasque draconiquae dabat, et sacros servabat in arbore ramos,spargens umida mella soporiferumque papaver.Haec se carminibus promittit solvere mentesquas velit, ast aliis duras immittere curas,sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;nocturnosque movet Manis: mugire videbissub pedibus terram, et descendere montibus ornos.Testor, cara, deos et te, germana, tuumquedulce caput, magicas invitam accingier artes.Tu secreta pyram tecto interiore sub auraserige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquitimpius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,quo perii, superimponas: abolere nefandicuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.'Haec effata silet; pallor simul occupat ora.Non tamen Anna novis praetexere funera sacrisgermanam credit, nec tantos mente furoresconcipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:ergo iussa parat.At regina, pyra penetrali in sede sub auraserecta ingenti taedis atque ilice secta,intenditque locum sertis, et fronde coronatfunerea; super exuvias ensemque relictumeffigiemque toro locat, haud ignara futuri.Stant arae circum, et crines effusa sacerdoster centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque,tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.Sparserat et latices simulatos fontis Averni,falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenispubentes herbae nigri cum lacte veneni;quaeritur et nascentis equi de fronte revolsuset matri praereptus amor.Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,testatur moritura deos et conscia fatisidera; tum, si quod non aequo foedere amantescurae numen habet iustumque memorque, precatur.Nox erat, et placidum carpebant fessa soporemcorpora per terras, silvaeque et saeva quierantaequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumisrura tenent, somno positae sub nocte silenti[lenibant curas, et corda oblita laborum].At non infelix animi Phoenissa, nec umquamSolvitur in somnos, oculisve aut pectore noctemaccipit: ingeminant curae, rursusque resurgenssaevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:`En, quid ago? Rursusne procos inrisa prioresexperiar, Nomadumque petam conubia supplex,quos ego sim totiens iam dedignata maritos?Iliacas igitur classes atque ultima Teucrumiussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,et bene apud memores veteris stat gratia facti?Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbisinvisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdumLaomedonteae sentis periuria gentis?Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,an Tyriis omnique manu stipata meoruminferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentemhis, germana, malis oneras atque obicis hosti.Non licuit thalami expertem sine crimine vitamdegere, more ferae, tales nec tangere curas!Non servata fides cineri promissa Sychaeo!'Tantos illa suo rumpebat pectore questus.Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,carpebat somnos, rebus iam rite paratis.Huic se forma dei voltu redeuntis eodemobtulit in somnis, rursusque ita visa monere est —omnia Mercurio similis, vocemque coloremqueet crinis flavos et membra decora iuventa:`Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,demens, nec Zephyros audis spirare secundos?Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?Iam mare turbari trabibus, saevasque videbisconlucere faces, iam fervere litora flammis,si te his attigerit terris Aurora morantem.Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semperfemina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,corripit e somno corpus, sociosque fatigat:`Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;solvite vela citi. Deus aethere missus ab altofestinare fugam tortosque incidere funesecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.Adsis o placidusque iuves, et sidera caelodextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensemfulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;litora deseruere; latet sub classibus aequor;adnixi torquent spumas et caerula verrunt.Et iam prima novo spargebat lumine terrasTithoni croceum linquens Aurora cubile.Regina e speculis ut primum albescere lucemvidit, et aequatis classem procedere velis,litoraque et vacuos sensit sine remige portus,terque quaterque manu pectus percussa decorum,flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibithic' ait `et nostris inluserit advena regnis?Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,deripientque rates alii navalibus? Ite,ferte citi flammas, date vela, impellite remos! —Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt.Tum decuit, cum sceptra dabas.-En dextra fidesque,quem secum patrios aiunt portare Penates,