et tandem laeti notae advertuntur harenae.At procul ex celso miratus vertice montisadventum sociasque rates occurrit Acestes,horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae,Troia Criniso conceptum flumine materquem genuit: veterum non immemor ille parentumgratatur reduces, et gaza laetus agrestiexcipit, ac fessos opibus solatur amicis.Postera cum primo stellas Oriente fugaratclara dies, socios in coetum litore ab omniadvocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:`Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom,annuus exactis completur mensibus orbis,ex quo reliquias divinique ossa parentisCondidimus terra maestasque sacravimus aras.Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,semper honoratum-sic di voluistis-habebo.Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;annua vota tamen sollemnisque ordine pompasexsequerer, strueremque suis altaria donis.Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis,haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,adsumus et portus delati intramus amicos.Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;poscamus ventos; atque haec me sacra quotannisurbe velit posita templis sibi ferre dicatis.Bina boum vobis Troia generatus Acestesdat numero capita in naves; adhibete Penateset patrios epulis et quos colit hospes Acestes.Praeterea, si nona diem mortalibus almumAurora extulerit radiisque retexerit orbem,prima citae Teucris ponam certamina classis;quique pedum cursu valet, et qui viribus audaxaut iaculo incedit melior levibusque sagittis,seu crudo fidit pugnam committere caestu,cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae.Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.'Sic fatus, velat materna tempora myrto;hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.Ille e concilio multis cum milibus ibatad tumulum, magna medius comitante caterva.Hic duo rite mero libans carchesia Bacchofundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,purpureosque iacit flores, ac talia fatur:`Salve, sancte parens: iterum salvete, receptinequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.Non licuit fines Italos fataliaque arva,nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.'Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imisseptem ingens gyros, septena volumina traxit,amplexus placide tumulum lapsusque per aras,caeruleae cui terga notae, maculosus et aurosquamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcusmille iacit varios adverso sole colores.Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longotandem inter pateras et levia pocula serpenslibavitque dapes, rursusque innoxius imosuccessit tumulo, et depasta altaria liquit.Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,incertus, geniumne loci famulumne parentisesse putet: caedit binas de more bidentes,totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos;vinaque fundebat pateris, animamque vocabatAnchisae magni Manisque Acheronte remissos.Nec non et socii, quae cuique est copia, laetidona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos;ordine aena locant alii, fusique per herbamsubiciunt veribus prunas et viscera torrent.Exspectata dies aderat, nonamque serenaAuroram Phaethontis equi iam luce vehebant,famaque finitimos et clari nomen Acestaeexcierat; laeto complerant litora coetu,visuri Aeneadas, pars et certare parati.Munera principio ante oculos circoque locanturin medio, sacri tripodes viridesque coronae,et palmae pretium victoribus, armaque et ostroperfusae vestes, argenti aurique talenta;et tuba commissos medio canit aggere ludos.Prima pares ineunt gravibus certamina remisquattuor ex omni delectae classe carinae.Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim,mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi;ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,urbis opus, triplici pubes quam Dardana versuimpellunt, terno consurgunt ordine remi;Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthuscaerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.Est procul in pelago saxum spumantia contralitora, quod tumidis submersum tunditur olimfluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori;tranquillo silet, immotaque attollitur undacampus, et apricis statio gratissima mergis.Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metamconstituit signum nautis pater, unde revertiscirent, et longos ubi circumflectere cursus.Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auroductores longe effulgent ostroque decori;cetera populea velatur fronde iuventus,nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit.Considunt transtris, intentaque brachia remis;intenti exspectant signum, exsultantiaque hauritcorda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamornauticus, adductis spumant freta versa lacertis.Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscitconvulsum remis rostrisque tridentibus aequor.Non tam praecipites biiugo certamine campumcorripuere, ruuntque effusi carcere currus,nec sic immissis aurigae undantia loraconcussere iugis pronique in verbera pendent.Tum plausu fremituque virum studiisque faventumconsonat omne nemus, vocemque inclusa volutantlitora, pulsati colles clamore resultant.Effugit ante alios primisque elabitur undisturbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthusconsequitur, melior remis, sed pondere pinustarda tenet. Post hos aequo discrimine PristisCentaurusque locum tendunt superare priorem;et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingensCentaurus, nunc una ambae iunctisque ferunturfrontibus, et longa sulcant vada salsa carina.Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant,cum princeps medioque Gyas in gurgite victorrectorem navis compellat voce Menoeten:`Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum;litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetessaxa timens proram pelagi detorquet ad undas.`Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!'cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthumrespicit instantem tergo, et propiora tenentem.Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantesradit iter laevum interior, subitoque priorempraeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens,nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten,oblitus decorisque sui sociumque salutis,in mare praecipitem puppi deturbat ab alta;ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,