Выбрать главу
adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: `Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? omnia tuta vides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum; dictis respondent cetera matris.' Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente improvisus ait: `Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt saecula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: `Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii.
At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: `Nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.' Paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. Cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit. Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis; centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei voltus simulataque verba, [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] Praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at memor ille matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et vivo temptat praevertere amore iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant atria; dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit implevitque mero pateram, quam Belus et omnes a Belo soliti; tum facta silentia tectis: `Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.' Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro post alii proceres. Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; nunc quibus Aurorae venisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. `Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis insidias,' inquit, `Danaum, casusque tuorum, erroresque tuos; nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'