Выбрать главу
`Per patrios manis et spes surgentis Iuli te precor, hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: `Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis. Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro: Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur: `Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volnera lambent.' Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi longe gradientem et dira frementem ut videre, metu versi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: inruit adversaque ingens apparuit hasta. Cui Liger: `Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi his dabitur terris.' Vesano talia late dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen: excussus curru moribundus volvitur arvis. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: `Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas, curru delapsus eodem: `Per te, per qui te talem genuere parentes, vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' Pluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudum dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras animae pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: `O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non vivida bello dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.' Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: `Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri vana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque virum telis et voce lacessit. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, `Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia vociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem avolsamque rapit revoluta per aequora navem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obvia multa virum demittit corpora morti: tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: `Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum