Выбрать главу
largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: `Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius violentia vincat, quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. Quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi vidimus ingentis et desolavimus agros. Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, qui vocat.' Talibus exarsit dictis violentia Turni; dat gemitum rumpitque has imo pectore voces `Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades. Sed non replenda est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros. Possit quid vivida virtus,
experiare licet; nec longe scilicet hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros. Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die victor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus. «Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens, Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere vires gentis bis victae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine verso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus pacem et dextras tendamus inertis. Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, nequid tale videret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? Multa dies variisque labor mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot populi misere duces, nec parva sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere catervas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus paria induat arma ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi.»Solum Aeneas vocat'': et vocet oro, nec Drances potius, sive est haec ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' Illi haec inter se dubiis de rebus agebant certantes; castra Aeneas aciemque movebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque vulgi pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,' `cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. `Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armis et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque subvectant. Bello dat signum rauca cruentum bucina. Tum muros varia cinxere corona matronae puerique: vocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subvehitur magna matrum regina caterva dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture vaporant et maestas alto fundunt de limine voces: `Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,