Выбрать главу

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XII

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus adcenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: `Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' Olli sedato respondit corde Latinus: `O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet! — prodiderim, natam et conubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:
'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum monitura tenebat: `Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam lumina nec generum Aenean captiva videbo.' Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. `Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candientem tinxerat unda. Exin quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans: `Nunc, O numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.' His agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis saevos in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum, tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges. Postera vix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, velati limo et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant. At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): `Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae