non alitur Tros Aeneas et Daunius herosconcurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet.Iuppiter ipse duas aequato examine lancessustinet et fata imponit diversa duorum,quem damnet labor et quo vergat pondere letum;Emicat hic, impune putans, et corpore totoalte sublatum consurgit Turnus in ensemet ferit: exclamant Troes trepidique Latini,arrectaeque amborum acies. At perfidus ensisFrangitur in medioque ardentem deserit ictu.ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro,ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctosconscendebat equos, patrio mucrone relicto,dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci.Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst,mortalis mucro glacies ceu futilis ictudissiluit; fulva resplendent fragmina harena.Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnuset nunc huc, inde huc incertos implicat orbesundique enim densa Teucri inclusere corona,atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagittainterdum genua impediunt cursumque recusant,insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:inclusum veluti siquando flumine nanctuscervum aut puniceae saeptum formidine pinnaevenator cursu canis et latratibus instat;ille autem, insidiis et ripa territus alta,mille fugit refugitque vias; at vividus Umberhaeret hians, iam iamque tenet similisque tenentiincrepuit malis morsuque elusus inani est.Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusqueresponsant circa et caelum tonat omne tumultu.Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis,nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.Aeneas mortem contra praesensque minaturexitium, si quisquam adeat, terretque trementisexcisurum urbem minitans et saucius instat.Quinque orbis explent cursu totidemque retexunthuc illuc; neque enim levia aut ludicra petunturpraemia, sed Turni de vita et sanguine certant.Forte sacer Fauno foliis oleaster amarishic steterat, nautis olim venerabile lignum,servati ex undis ubi figere dona solebantLaurenti divo et votas suspendere vestes,sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrumsustulerant, puro ut possent concurrere campo.Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illamdetulerat fixam et lenta in radice tenebat.Incubuit voluitque manu convellere ferrumDardanides teloque sequi, quem prendere cursunon poterat. Tum vero amens formidine Turnus`Faune, precor, miserere,' inquit, `tuque optima ferrumterra tene, colui vestros si semper honores,quos contra Aeneadae bello fecere profanos.'Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.Namque diu luctans lentoque in stirpe moratusviribus haud ullis valuit discludere morsusroboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,rursus in aurigae faciem mutata Metisciprocurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.Quod Venus audaci nymphae indignata licereadcessit telumque alta ab radice revellit.Olli sublimes armis animisque refecti,hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,adsistunt contra certamina Martis anheli.Iunonem interea rex omnipotentis Olympiadloquitur fulva pugnas de nube tuentem:`Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?Indigetem Aenean scis ipsa et scire faterisdeberi caelo fatisque ad sidera tolli.Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?Mortalin decuit violari volnere divom,aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)ereptum reddi Turno et vim crescere victis?Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,[ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curaesaepe tuo dulci tristes ex ore recursent,]ventum ad supremum est. Terris agitare vel undisTroianos potuisti, infandum adcendere bellum,deformare domum et luctu miscere hymenaeos:ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus;sic dea submisso contra Saturnia voltu:`Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;nec tu me aeria solam nunc sede videresdigna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsastarem acie traheremque inimica in proelia Teucros.Iuturnam misero, fateor, succurrere fratrisuasi et pro vita maiora audere probavi,non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:adiuro Stygii caput implacabile fontis,una superstitio superis quae reddita divis.Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.Illud te, nulla fati quod lege tenetur,pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:cum iam conubis pacem felicibus, esto,component, cum iam leges et foedera iungent,ne vetus indigenas nomen mutare Latinosneu Troas fieri iubeas Teucrosque vocariaut vocem mutare viros aut vertere vestem.Sit Latium, sint Albani per saecula reges,sit Romana potens Itala virtute propago:occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'Olli subridens hominum rerumque repertor`Es germana Iovis Saturnique altera proles:irarum tantos volvis sub pectore fluctus.Verum age et inceptum frustra submitte furoremdo quod vis, et me victusque volensque remitto.Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,utque est nomen erit; commixti corpore tantumsubsident Teucri. Morem ritusque sacrorumadiciam faciamque omnis uno ore Latinos.Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,supra homines, supra ire deos pietate videbis,nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.Interea excedit caelo nubemque relinquit.His actis aliud genitor secum ipse volutatIuturnamque parat fratris dimittere ab armis.Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,quas et Tartaream Nox intempesta Megaeramuno eodemque tulit partu paribusque revinxitserpentum spiris ventosasque addidit alas.Hae Iovis ad solium saevique in limine regisadparent acuuntque metum mortalibus aegris,siquando letum horrificum morbosque deum rexmolitur meritas aut bello territat urbes.Harum unam celerem demisit ab aethere summoIuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.Illa volat celerique ad terram turbine fertur.Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,armatam saevi Parthus quam felle veneni,Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,stridens et celeris incognita transilit umbras:talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,alitis in parvae subitam conlecta figuram,quae quondam in bustis aut culminibus desertisnocte sedens serum canit importuna per umbras,hanc versa in faciem Turni se pestis ob orafertque refertque sonans clipeumque everberat alis.Olli membra novus solvit formidine torpor,