Выбрать главу

Nuntiataque defectione Abodritorum et Sclaomiri comitibus tantum, qui iuxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur, per legatum mandavit. Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur; quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum. Statim missa trans mare legatione iunxit amicitias cum filiis Godofridi et, ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur, impetravit. Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit. Quibus cum nostri fortiter restitissent, omissa castelli obpugnatione discesserunt.

Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse; quod ex parte verum, ex parte falsum erat. Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit; quem ceteri secuti non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia, uti gesta erant, aperuerunt. Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit. Erant praeterea et alii multi praeclari et nobiles viri, qui in eodem scelere deprehensi sunt, inter quos et aliqui episcopi, Anshelmus Mediolanensis et Wolfoldus Cremonensis et Theodulfus Aurelianensis.

*818.

DCCCXVIII. Detecta fraude et coniuratione patefacta ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis imperator Aquasgrani revertitur; transactoque quadragesimali ieiunio paucis post sanctum pascha diebus coniurationis auctores, qui superius nominati sunt, simul et regem iudicio Francorum capitali sententia condemnatos luminibus tantum iussit orbari, episcopos synodali decreto depositos monasteriis mancipari, caeteros, prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat, vel exilio deportari vel detondi atque in monasteriis conversari.

Atque his ita dispositis ipse cum maximo exercitu Brittaniam adgressus generalem conventum Venedis habuit. Inde memoratam provinciam ingressus captis rebellium munitionibus brevi totam in suam potestatem non magno labore redegit. Nam postquam Mormanus, qui in ea praeter solitum Brittonibus morem regiam sibi vindicaverat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Britto inveniebatur, qui resisteret aut qui imperata facere aut qui obsides, qui iubebantur, dare rennueret.

Qua expeditione completa cum imperator dimisso exercitu Andecavos civitatem esset reversus, Irmingardis regina, coniux eius, quam proficiscens ibi aegrotantem dimiserat, duobus diebus postquam ipse ad eam venit, morbo invalescente V. Non. Octobr. decessit. Eclypsis solis contigit VIII. Id. Iul. Imperator per Ratumagum et per Ambianos et Camaracum Aquasgrani ad hibernandum reversus, cum Heristallium venisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum dona deferentes eumque de nece Grimoldi ducis antecessoris sui excusantes. Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodritorum videlicet ac Bornae, ducis Guduscanorum, et Timocianorum, qui nuper a Bulgarorum societate desciverant et ad nostros fines se contulerant, simul et Liudewiti, ducis Pannoniae inferioris, qui res novas moliens Cadolaum comitem et marcae Foroiuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur. Quibus ibi auditis atque dimissis imperator Aquasgrani ad hiemandum profectus est.

819.

DCCCXVIIII. Sclaomir Abodritorum rex, ob cuius perfidiam ulciscendam exercitus Saxonum et orientalium Francorum eodem anno trans Albiam missus fuerat, per praefectos Saxonici limitis et legatos imperatoris, qui exercitui praeerant, Aquasgrani adductus est. Quem cum primores populi sui, qui simul iussi venerant, multis criminibus accusarent et ille rationabili defensione obiecta sibi refellere non valeret, exilio condempnatus est et regnum Ceadrago Thrasconis filio datum.

Simili modo et Lupus Centulli Wasco, qui cum Berengario Tolosae et Warino Arverni comite eodem anno proelio conflixit, – in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit et ipse, nisi sibi fugiendo consuleret, prope interitum fuit, – cum in conspectum imperatoris venisset ac de perfidia, cuius a memoratis comitibus inmane accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est exilio deportatus.

Conventus Aquisgrani post natalem Domini habitus, in quo multa de statu ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt, legibus etiam capitula quaedam pernecessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt. Quo peracto imperator inspectis plerisque nobilium filiabus Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem.

Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est. Et Liudewitus superbia elatus legatos quasi pacem petendo ad imperatorem misit, conditiones quasdam proponens, ad quarum concessionem ea, quae iuberentur, se facturum pollicebatur. Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit. Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret.

Exercitu vero de Pannonia reverso Cadolach dux Foroiuliensis febre correptus in ipsa marca decessit. Cui cum Baldricus esset subrogatus et in Carantanorum regionem, quae ad ipsius curam pertinebat, fuisset ingressus, obvium ibi habuit Liudewiti exercitum; quem iuxta Dravum fluvium iter agentem parva manu adgressus pluribus interfectis et avertit et de illa provincia fugavit.

Borna vero dux Dalmatiae cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens in prima congressione a Guduscanis deseritur; auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit. Periit in eo proelio Dragamosus socer Liudewiti, qui in exordio defectionis relicto genero Bornae se coniunxerat.

Guduscani domum regressi iterum a Borna subiguntur. At Liudewitus occasionem nanctus cum valida manu Decembrio mense Dalmatiam ingressus, ferro et igni cuncta devastat. Cui cum Borna se penitus inparem conspiceret, omnia sua castellis inclusit et ipse cum delecta manu nunc a tergo nunc a latere insistens Liudewiti copias et noctu et interdiu, quacumque poterat, laceravit neque eum in sua provincia inpune versari permisit; ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta; quae qualiter gesta fuerint, per legatos suos imperatori nuntiare curavit.

At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.