Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
Silvaecandidae episcopum et Sergium bibliothecarium, Quirinum quoque subdiaconum ac Leonem magistrum militum ad imperatorem misit. Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit. Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
Venerat et Harioldus de Nordmannia, auxilium petens contra filios Godofridi, qui eum patria pellere minabantur; ob cuius causam diligentius explorandam ad eosdem filios Godofridi Theotharius et Hruodmundus comites missi fuerunt, qui et causam filiorum Godofridi et statum totius regni Nordmannorum diligenter explorantes adventum Harioldi praecesserunt et imperatori omnia, quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt. Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens. Et in Saxonia in pago, qui vocatur Firihsazi, viginti tres villae igne caelesti concrematae, et fulgora sereno atque interdiu de caelo cadentia. Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur. Magorum tamen imagines praeter munera, quae offerebant, minime claritas illa inradiavit. Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi; domus quoque de caelo tactae hominesque ac caetera animalia passim fulminum ictu praeter solitum crebro exanimata dicuntur. Secuta est ingens pestilentia atque hominum mortalitas, quae per totam Franciam inmaniter usquequaque grassata est et innumeram hominum multitudinem diversi sexus et aetatis gravissime seviendo consumpsit.
DCCCXXIIII. Rex Bulgarorum N. velut pacis faciendae gratia legatos ad imperatorem cum litteris misit. Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
Hiemps aspera valdeque prolixa facta est, quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam inmanitate frigoris extinxit. Luna defecit III. Non. Mart. hora noctis secunda. Suppo dux Spolitinus decessisse nuntiatur.
Interea legati Romani pontificis Romam regressi eundem valida infirmitate detentum ac morti iam proximum invenerunt; qui etiam paucis post adventum illorum exactis diebus vita decessit. In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est. Cuius rei nuntium cum Quirinus subdiaconus, unus ex his, qui priori legatione fungebantur, ad imperatorem detulisset, conventu circiter VIII. Kal. Iul. pronuntiato atque Compendio habito ipse ad Brittanicam expeditionem per se faciendam animo intento Hlotharium filium imperii socium Romam mittere decrevit, ut vice sua functus ea, quae rerum necessitas flagitare videbatur, cum novo pontifice populoque Romano statueret atque firmaret. Et ille quidem ad haec exsequenda post medium Augustum in Italiam profectus est, imperator vero iter, quod in Brittaniam facere paraverat, propter famem, quae adhuc praevalida erat, usque ad initium autumni adgredi distulit. Tum demum adunatis undique omnibus copiis Redonas civitatem terminis Brittaniae contiguam venit et inde diviso in tres partes exercitu duabusque partibus filiis suis Pippino et Hludowico traditis tertiaque secum retenta Brittaniam ingressus totam ferro et igni devastavit. Consumptisque in hac expeditione XL vel eo amplius diebus, acceptis, quos perfido Brittonum populo imperaverat, obsidibus Ratumagum civitatem, ubi coniugem se operiri iusserat, ad XV. Kal. Decembr. reversus est.
Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam. Sed legati imperatoris litteras et munera deferentes, pacis confirmandae causa se missos esse dicentes pro Fortunato nihil locuti sunt; inter caetera tamen ad legationem suam pertinentia quaedam de imaginum veneratione protulerunt, propter quae se Romam ire atque apostolicae sedis praesulem consulere debere dixerunt. Quos cum legatione eorum audita ac responso reddito absolveret, Romam, ut se velle dicebant, ducere iussit; Fortunatum etiam de causa fugae ipsius percontatus ad examinandum eum Romano pontifici direxit. Ipse Aquasgrani, ubi hiemare statuerat, profectus est.
Quo cum venisset et ibi natalem Domini celebrasset, allatum est ei, quod legati regis Bulgarorum essent in Baioaria; quibus obviam mittens ipsos quidem usque ad tempus congruum ibidem fecit operiri. Caeterum legatos Abodri*torum, qui vulgo Praedenecenti vocantur et contermini Bulgaris Daciam Danubio adiacentem incolunt, qui et ipsi adventare nuntiabantur, ilico venire permisit. Qui cum de Bulgarorum iniqua infestatione quererentur et contra eos auxilium sibi ferri deposcerent, domum ire atque iterum ad tempus Bulgarorum legatis constitutum redire iussi sunt.
Suppone apud Spoletium, sicut dictum erat, defuncto eundem ducatum Adalhardus comes palatii, qui iunior vocabatur, accepit. Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit. Cui cum Moringus Brixiae comes successor esset electus, nuntio honoris sibi deputati accepto decubuit et paucis interpositis diebus vitam finivit.
Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae; et Aeblus quidem Cordubam missus, Asinarius vero misericordia eorum, qui eum ceperant, quasi qui consanguineus eorum esset, domum redire permissus est.
Hlotharius vero iuxta patris mandatum Romam profectus ab Eugenio pontifice honorifice suscipitur. Cui cum iniuncta sibi patefaceret, statum populi Romani iam dudum quorundam praesulum perversitate depravatum, memorati pontificis benivola adsensione ita correxit, ut omnes, qui rerum suarum direptione graviter fuerant desolati, de receptione bonorum suorum, quae per illius adventum Deo donante provenerat, magnifice sunt consolati.
Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.