Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXII. Tertio in Aquitania Pippinus rex iter faciens et coepit civitatem Bituricam et castrum, quod dicitur Toarcis.
Et celebravit natalem Domini in Gentiliaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXIII. Pippinus rex habuit placitum suum in Nivernis et quartum iter faciens in Aquitaniam. Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit; per ingenia fraudulenta se subtrahendo Baioariam petiit et nusquam amplius faciem supradicti regis videre voluit. Rex Pippinus iter peragendo per Aquitaniam usque ad Cadurciam pervenit Aquitaniam vastando et revertendo per Lemovicas in Franciam reversus est. Et facta est hiems valida.
Et tenuit rex Pippinus natalem Domini in villa, quae dicitur Longlar, et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXIIII. Tunc rex Pippinus habuit placitum suum ad Wormatiam et nullum iter aliud fecit, nisi in Francia resedit, causam pertractabat inter Waifarium et Tassilonem.
Et celebravit natalem Domini in Carisiaco villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXV. Tunc Pippinus rex placitum suum habuit ad Attiniacum et nullum fecit aliud iter.
Et celebravit natalem Domini in Aquis villa et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXVI. Tunc Pippinus rex perrexit iter faciens in Aquitaniam; et placitum suum habuit in Aurelianis civitate et restauravit Argentomo castro, quod antea Waifarius destruxit. Supradictus Pippinus rex castrum nominatum reaedificavit, ibi Francos misit Aquitaniam continendo, similiter et in Bituricas Francorum scaram conlocavit.
Et celebravit natalem Domini in Salmontiagum villam et pascha in Gentiliaco. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXVII. Tunc habuit domnus Pippinus rex in supradicta villa synodum magnum inter Romanos et Grecos de sancta Trinitate vel de sanctorum imaginibus.
Et postea perrexit iter peragens partibus Aquitaniae per Narbonam, Tolosam coepit, Albiensem similiter necnon et Gavuldanum; et sanus reversus est in patriam et celebravit pascha in Vienna civitate.
Et in eodem anno in mense Augusto iterum perrexit partibus Aquitaniae, Bituricam usque venit; ibi synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo. Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam. Ibique nuntiatum est de obitu Pauli papae, et ibi celebravit natalem Domini. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXVIII. Domnus Pippinus rex iter faciens et Remistagnum coepit, ad Sanctones civitatem usque pervenit et ibi captam matrem Waifarii et sororem eius et neptas eius usque ad Garonnam. Inde perrexit in loco, qui dicitur Montis; ibi Herowicus veniens cum illa alia sorore Waifarii ducis. Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels.
Iterum iter adsumens cum domna Bertradane regina ad Sanctones civitatem pervenit ibique domna Bertradane regina cum familia dimisit et partibus Petrogorigo perrexit; et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est.
Ibique moram faciens aliquod dies aegrotare coepit, partibus Turonorum revertendo perrexit, orationem ad sanctum Martinum fecit, ad sanctum Dionisium usque pervenit ibique diem obiens finivit VIII. Kal. Octobr. Et domnus Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum, domnus Carolus VII. Id. Octobr. in Noviomo civitate, Carlomannus in Suessionis civitate similiter.
Et celebravit praedictus gloriosus domnus Carolus rex natalem Domini in villa, quae dicitur Aquis, et pascha in Rodomo civitate. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXVIIII. Domnus Carolus gloriosus rex iter peragens partibus Aquitaniae, eo quod Hunaldus voluit rebellare totam Wasconiam etiam et Aquitaniam, et cum paucis Francis auxiliante Domino dissipata iniqua consilia supradicti Hunaldi. Et in ipso itinere iungens se supradictus magnus rex cum germano suo Carlomanno in loco, qui dicitur Duasdives. Inde Carlomannus se revertendo Franciam iter arripiens, domnus Carolus benignissimus rex ivit ad Aequolesinam civitatem, et inde sumpsit plures *Francos cum omni utensilia et praeparamenta eorum et ibat super flumen Dornoniam et aedificavit ibi castrum, qui dicitur Fronciacus. Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua. Et castro praeparato et Hunaldo recepto reversus est in Francia.
Et celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Duria, et pascha in Leodico vico publico. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXX. Tunc domnus Carolus rex habuit synodum in Warmatiam civitatem, et Carlomannus et Berta regina iungentes se ad Salossa. Et in eodem anno perrexit domna Berta regina per Baioariam partibus Italiae.
Et domnus Carolus rex celebravit natalem Domini in Mogontiam civitatem et pascha in Haristallio. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXXI. Tunc domnus Carolus rex synodum habuit ad Valentianas. Et eodem anno Carlomannus rex defunctus est in villa, quae dicitur Salmontiacus, prid.
Non. Decembr. Domnus rex Carolus venit ad Corbonacum villam, ibique venientes Wilcharius archiepiscopus et Folradus capellanus cum aliis episcopis ac sacerdotibus, Warinus et Adalhardus comites cum aliis primatibus, qui fuerunt Carlomanni; uxor vero Carlomanni cum aliquibus paucis Francis partibus Italiae perrexerunt.
Et praeclarus ac gloriosus Carolus rex celebravit natalem Domini in villa, quae dicitur Attiniacus et pascha in Haristallio villa. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXXII. Tunc domnus Carolus mitissimus rex sinodum tenuit ad Warmatiam. Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit. Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat; et dum voluit ibi duos aut tres praedictus gloriosus rex stare dies fanum ipsum ad perdestruendum et aquam non haberent, tunc subito divina largiente gratia media die cuncto exercitu quiescente in quodam torrente omnibus hominibus ignorantibus aquae effusae sunt largissimae, ita ut cunctus exercitus sufficienter haberet. Tunc super Wisoram fluvium venit suprascriptus magnus rex et ibi cum Saxonibus placitum habuit et recepit obsides XII et reversus est in Franciam.
Et celebravit natalem Domini in Haristallio et pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in
DCCLXXIII. Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa. Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos; et ideo maritime venit, quia viae clausae fuerunt Romanis a Langobardis. Tunc domnus ac praecelsus Carolus rex consiliavit una cum Francis, quid perageret; et sumpto consilio, ut ita, sicut missus apostolici per verbum domni Adriani apostolici postulavit, ita fieret, tunc synodum suprascriptus gloriosus rex tenuit generaliter cum Francis Ienuam civitatem. Ibique exercitum dividens iam fatus domnus rex, et perrexit ipse per montem Caenisium et misit Bernehardum avunculum suum per montem Iovem cum aliis eius fidelibus. Et tunc ambo exercitus ad clusas se coniungentes, Desiderius ipse obviam domni Caroli regis venit. Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis. Hoc sentiens Desiderius clusas relinquens, supradictus domnus Carolus rex una cum Francis auxiliante Domino et intercedente beato Petro apostolo sine lesione vel aliquo conturbio clusas apertas Italiam introivit ipse et omnes fideles sui. Et Papiam civitatem usque pervenit et Desiderio incluso ipsam civitatem obsedit.