(10) Et dicit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri huius: tempus enim prope est.
(11) Qui nocet, noceat adhuc: et qui in sordibus est, sordescat adhuc: et qui iustus est, iustificetur adhuc: et sanctus, sanctificetur adhuc.
(12) Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
(13) Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
(14) Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni: ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
(15) Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
(16) Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.
(17) Et spiritus, et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Et qui sitit, veniat: et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.
(18) Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri huius: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
(19) Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto.
(20) Dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito: amen. Veni, Domine Iesu.
(21) Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.