(10) Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem;
(11) et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos.
(12) Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum;
(13) qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit.
(14) Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.
(15) Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
(16) tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes;
(17) qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua;
(18) et, qui in agro, non revertatur tollere pallium suum.
(19) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
(20) Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato:
(21) erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet.
(22) Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi.
(23) Tunc si quis vobis dixerit: "Ecce hic Christus" aut: "Hic", nolite credere.
(24) Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
(25) Ecce praedixi vobis.
(26) Si ergo dixerint vobis: "Ecce in deserto est", nolite exire; "Ecce in penetralibus", nolite credere;
(27) sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.
(28) Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae.
(29) Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
(30) Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
(31) et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
(32) Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
(33) Ita et vos, cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
(34) Amen dico vobis: Non praeteribit haec generatio, donec omnia haec fiant.
(35) Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
(36) De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum neque Filius, nisi Pater solus.
(37) Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis.
(38) Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe,
(39) et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis.
(40) Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur;
(41) duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
(42) Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
(43) Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
(44) Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
(45) Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
(46) Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
(47) Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum.
(48) Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire",
(49) et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis,
(50) veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et in hora, qua ignorat,
(51) et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium."
Caput 25
(1) "Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
(2) Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
(3) Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
(4) prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
(5) Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
(6) Media autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".
(7) Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
(8) Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
(9) Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".
(10) Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
(11) Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".
(12) At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".
(13) Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
(14) Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
(15) Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
(16) abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
(17) similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(18) Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
(19) Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
(20) Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: 'Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum'.
(21) Ait illi dominus eius: 'Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui'.
(22) Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: 'Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum'.
(23) Ait illi dominus eius: 'Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui'.
(24) Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: 'Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
(25) et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est'.
(26) Respondens autem dominus eius dixit ei: 'Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
(27) Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
(28) Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
(29) omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
(30) Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium'.
(31) Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
(32) Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
(33) et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
(34) Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
(35) Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;