Выбрать главу

(61) dixerunt: "Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud"".

(62) Et surgens princeps sacerdotum ait illi: "Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur?".

(63) Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: "Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei".

(64) Dicit illi Iesus: "Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli".

(65) Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: "Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.

(66) Quid vobis videtur?". Illi autem respondentes dixerunt: "Reus est mortis!".

(67) Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt

(68) dicentes: "Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit?".

(69) Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: "Et tu cum Iesu Galilaeo eras!".

(70) At ille negavit coram omnibus dicens: "Nescio quid dicis!".

(71) Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: "Hic erat cum Iesu Nazareno!".

(72) Et iterum negavit cum iuramento: "Non novi hominem!".

(73) Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: "Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit".

(74) Tunc coepit detestari et iurare: "Non novi hominem!". Et continuo gallus cantavit;

(75) et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: "Priusquam gallus cantet, ter me negabis". Et egressus foras ploravit amare.

Caput 27

(1) Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.

(2) Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.

(3) Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, paenitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

(4) dicens: "Peccavi tradens sanguinem innocentem". At illi dixerunt: "Quid ad nos? Tu videris!".

(5) Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.

(6) Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: "Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est".

(7) Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.

(8) Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.

(9) Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam di centem: "Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,

(10) et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus".

(11) Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: "Tu es Rex Iudaeorum?". Dixit autem Iesus: "Tu dicis".

(12) Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.

(13) Tunc dicit illi Pilatus: "Non audis quanta adversum te dicant testimonia?".

(14) Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.

(15) Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.

(16) Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

(17) Congregatis ergo illis dixit Pilatus: "Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus?".

(18) Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

(19) Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: "Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum".

(20) Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.

(21) Respondens autem praeses ait illis: "Quem vultis vobis de duobus dimittam?". At illi dixerunt: "Barabbam!".

(22) Dicit illis Pilatus: "Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus?". Dicunt omnes: "Crucifigatur!".

(23) Ait autem: "Quid enim mali fecit?". At illi magis clamabant dicentes: "Crucifigatur!".

(24) Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: "Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!".

(25) Et respondens universus populus dixit: "Sanguis eius super nos et super filios nostros".

(26) Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

(27) Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem.

(28) Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei

(29) et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: "Ave, rex Iudaeorum!".

(30) Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.

(31) Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.

(32) Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.

(33) Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,

(34) et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.

(35) Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

(36) et sedentes servabant eum ibi.

(37) Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: "Hic est Iesus Rex Iudaeorum".

(38) Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.

(39) Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

(40) et dicentes: "Qui destruis templum et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce!".

(41) Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:

(42) "Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.

(43) Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: "Dei Filius sum"".

(44) Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

(45) A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.

(46) Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: "Eli, Eli, lema sabacthani?", hoc est: "Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?".

(47) Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: "Eliam vocat iste".

(48) Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.

(49) Ceteri vero dicebant: "Sine, videamus an veniat Elias liberans eum".

(50) Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.

(51) Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;

(52) et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt

(53) et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.

(54) Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: "Vere Dei Filius erat iste!".

(55) Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;

(56) inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei.

(57) Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.

(58) Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.