(59) Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda
(60) et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
(61) Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
(62) Altera autem die, quae est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum
(63) dicentes: "Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: "Post tres dies resurgam".
(64) Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: "Surrexit a mortuis", et erit novissimus error peior priore".
(65) Ait illis Pilatus: "Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis".
(66) Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.
Caput 28
(1) Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
(2) Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
(3) Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
(4) Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
(5) Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
(6) Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
(7) Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis".
(8) Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
(9) Et ecce Iesus occurrit illis dicens: "Avete". Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
(10) Tunc ait illis Iesus: "Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt".
(11) Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
(12) Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
(13) dicentes: "Dicite: "Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus".
(14) Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus".
(15) At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
(16) Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
(17) et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
(18) Et accedens Iesus locutus est eis dicens: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
(19) Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
(20) docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi".
Evangelium secundum Marcum
Caput 1
(1) Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
(2) Sicut scriptum est in Isaia propheta: "Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam,
(3) vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini;
rectas facite semitas eius".
(4) Fuit Ioannes Baptista in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.
(5) Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
(6) Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat.
(7) Et praedicabat dicens: "Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius.
(8) Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto."
(9) Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
(10) Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso.
(11) Et vox facta est de caelis: "Tu es Filius meus dilectus; in te complacui."
(12) Et statim Spiritus expellit eum in desertum.
(13) Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
(14) Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
(15) et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio."
(16) Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare; erant enim piscatores.
(17) Et dixit eis Iesus: "Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum."
(18) Et protinus relictis retibus secuti sunt eum.
(19) Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius et ipsos in navi componentes retia;
(20) et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
(21) Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos.
(22) Et stupebant super doctrina eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.
(23) Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit
(24) dicens: "Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei."
(25) Et comminatus est ei Iesus dicens: "Obmutesce et exi de homine!"
(26) Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
(27) Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: "Quidnam est hoc? Doctrina cum potestate; et spiritibus immundis imperat et oboediunt ei."
(28) Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
(29) Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.
(30) Decumbebat autem socrus Simonis febricitans; et statim dicunt ei de illa.
(31) Et accedens elevavit eam apprehensa manu eius; et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
(32) Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
(33) et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
(34) Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum.
(35) Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat.
(36) Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;
(37) et cum invenissent eum dixerunt ei: "Omnes quaerunt te."
(38) Et ait illis: "Eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem; ad hoc enim veni."
(39) Et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens.
(40) Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: "Si vis, potes me mundare."
(41) Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi: "Volo, mundare!"
(42) Et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
(43) Et comminatus ei statim eiecit illum
(44) et dicit ei: "Vide, nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis."
(45) At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique.