Caput 2
(1) Et iterum intravit Capharnaum post dies,
(2) et auditum est quod in domo esset. Et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum.
(3) Et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur.
(4) Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus iacebat.
(5) Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, ait paralytico: "Fili, dimittuntur tibi peccata."
(6) Erant autem illic quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis:
(7) "Quid hic sic loquitur? Blasphemat! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?"
(8) Quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se, dicit illis: "Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
(9) Quid est facilius, dicere paralytico 'Dimittuntur tibi peccata' an dicere 'Surge et tolle grabatum tuum et ambula'?
(10) Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata--ait paralytico:
(11) "Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam."
(12) Et statim ille surrexit et sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum, dicentes: "Numquam sic vidimus!"
(13) Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos.
(14) Et cum praeteriret, vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me." Et surgens secutus est eum.
(15) Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui et sequebantur eum.
(16) Et scribae et Pharisaei, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester?"
(17) Hoc audito Iesus ait illis: "Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non enim veni vocare iustos, sed peccatores."
(18) Et erant discipuli Ioannis et Pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: "Cur discipuli Ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?"
(19) Et ait illis Iesus: "Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;
(20) venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.
(21) Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit.
(22) Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres; alioquin dirumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos!"
(23) Et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata, et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas.
(24) Pharisaei autem dicebant ei: "Ecce, quid faciunt sabbatis, quod non licet."
(25) Et ait illis: "Numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant?
(26) Quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit, quos non licet manducare nisi sacerdotibus, et dedit eis, qui cum eo erant?"
(27) Et dicebat eis: "Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;
(28) itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati."
Caput 3
(1) Et introivit iterum synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam;
(2) et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
(3) Et ait homini habenti manum aridam: "Surge in medium."
(4) Et dicit eis: "Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere?" At illi tacebant.
(5) Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitatem cordis eorum, dicit homini: "Extende manum tuam." Et extendit, et restituta est manus illi.
(6) Exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
(7) Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
(8) et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
(9) Et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum.
(10) Multos enim sanabat, ita ut inruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
(11) Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes:
(12) "Tu es Filius Dei!" Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
(13) Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
(14) Et fecit ut essent Duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicare
(15) et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia;
(16) et imposuit Simoni nomen Petrus;
(17) et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui;
(18) et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
(19) et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
(20) Et veniunt ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
(21) Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: "In furorem versus est."
(22) Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: "Beelzebub habet" et "In principe daemonum eicit daemonia."
(23) Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: "Quomodo potest Satanas Satanan eicere?
(24) Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;
(25) et si domus super semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare.
(26) Et si Satanas consurrexit in semetipsum dispertitus est, et non potest stare sed finem habet.
(27) Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet.
(28) Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint;
(29) qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti."
(30) Quoniam dicebant: "Spiritum immundum habet."
(31) Et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.
(32) Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: "Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te."
(33) Et respondens eis ait: "Quae est mater mea et fratres mei?"
(34) Et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant, ait: "Ecce mater mea et fratres mei.
(35) Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est."
Caput 4
(1) Et iterum coepit docere ad mare. Et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat.
(2) Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:
(3) "Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
(4) Et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud.
(5) Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae;
(6) et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.
(7) Et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.