(43) Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
(44) Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
(45) ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
(46) Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
(47) Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
(48) Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.
Caput 6
(1) Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.
(2) Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
(3) Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua,
(4) ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
(5) Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
(6) Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
(7) Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.
(8) Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum.
(9) Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum,
(10) adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in caelo, et in terra.
(11) Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
(12) et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
(13) et ne inducas nos in tentationem,
sed libera nos a Malo.
(14) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis;
(15) si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
(16) Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
(17) Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,
(18) ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
(19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
(20) thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
(21) ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
(22) Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
(23) si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tene brae sunt, tenebrae quantae erunt!
(24) Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
(25) Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
(26) Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
(27) Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?
(28) Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent.
(29) Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
(30) Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?
(31) Nolite ergo solliciti esse dicentes: "Quid manducabimus?", aut: "Quid bibemus?", aut: "Quo operiemur?".
(32) Haec enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester caelestis quia his omnibus indigetis.
(33) Quaerite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis.
(34) Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
Caput 7
(1) Nolite iudicare, ut non iudice mini;
(2) in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
(3) Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
(4) Aut quomodo dices fratri tuo: "Sine, eiciam festucam de oculo tuo", et ecce trabes est in oculo tuo?
(5) Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
(6) Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant vos.
(7) Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
(8) Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur.
(9) Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
(10) Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
(11) Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se.
(12) Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.
(13) Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;
(14) quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam!
(15) Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
(16) A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?
(17) Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;
(18) non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.
(19) Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
(20) Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
(21) Non omnis, qui dicit mihi: "Domine, Domine", intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
(22) Multi dicent mihi in illa die: "Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?".
(23) Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
(24) Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
(25) Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
(26) Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
(27) Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna".