(28) Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius;
(29) erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
Caput 8
(1) Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
(2) Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundare".
(3) Et extendens manum, tetigit eum dicens: "Volo, mundare!"; et confestim mundata est lepra eius.
(4) Et ait illi Iesus: "Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis".
(5) Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
(6) et dicens: "Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur".
(7) Et ait illi: "Ego veniam et curabo eum".
(8) Et respondens centurio ait: "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
(9) Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: "Vade", et vadit; et alii: "Veni", et venit; et servo meo: "Fac hoc", et facit".
(10) Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: "Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
(11) Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;
(12) filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium".
(13) Et dixit Iesus centurioni: "Vade; sicut credidisti, fiat tibi". Et sanatus est puer in hora illa.
(14) Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
(15) et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.
(16) Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
(17) ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
"Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit".
(18) Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
(19) Et accedens unus scriba ait illi: "Magister, sequar te, quocumque ieris".
(20) Et dicit ei Iesus: "Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet".
(21) Alius autem de discipulis eius ait illi: "Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum".
(22) Iesus autem ait illi: "Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos".
(23) Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
(24) Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.
(25) Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: "Domine, salva nos, perimus!".
(26) Et dicit eis: "Quid timidi estis, modicae fidei?". Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
(27) Porro homines mirati sunt dicentes: "Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?".
(28) Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
(29) Et ecce clamaverunt dicentes: "Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?".
(30) Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
(31) Daemones autem rogabant eum dicentes: "Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum".
(32) Et ait illis: "Ite". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
(33) Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.
(34) Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.
Caput 9
(1) Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.
(2) Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: "Confide, fili; remittuntur peccata tua".
(3) Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: "Hic blasphemat".
(4) Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: "Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
(5) Quid enim est facilius, dicere: "Dimittuntur peccata tua", aut dicere: "Surge et ambula"?
(6) Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata - tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam".
(7) Et surrexit et abiit in domum suam.
(8) Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
(9) Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: "Sequere me". Et surgens secutus est eum.
(10) Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
(11) Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?".
(12) At ille audiens ait: "Non est opus valentibus medico sed male habentibus.
(13) Euntes autem discite quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium". Non enim veni vocare iustos sed peccatores".
(14) Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: "Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?".
(15) Et ait illis Iesus: "Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
(16) Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.
(17) Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur".
(18) Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: "Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet".
(19) Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
(20) Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
(21) Dicebat enim intra se: "Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero".
(22) At Iesus conversus et videns eam dixit: "Confide, filia; fides tua te salvam fecit". Et salva facta est mulier ex illa hora.
(23) Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,
(24) dicebat: "Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit". Et deridebant eum.
(25) At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella.
(26) Et exiit fama haec in universam terram illam.
(27) Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: "Miserere nostri, fili David!".
(28) Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: "Creditis quia possum hoc facere?". Dicunt ei: "Utique, Domine".
(29) Tunc tetigit oculos eorum dicens: "Secundum fidem vestram fiat vobis".
(30) Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: "Videte, ne quis sciat".
(31) Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
(32) Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
(33) Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: "Numquam apparuit sic in Israel!".
(34) Pharisaei autem dicebant: "In principe daemoniorum eicit daemones".