(14) et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.
(15) Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos".
(16) Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt.
(17) Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!
(18) Vos ergo audite parabolam seminantis.
(19) Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est.
(20) Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
(21) non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
(22) Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
(23) Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta".
(24) Aliam parabolam proposuit illis dicens: "Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
(25) Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
(26) Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
(27) Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: "Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?".
(28) Et ait illis: "Inimicus homo hoc fecit". Servi autem dicunt ei: "Vis, imus et colligimus ea?".
(29) Et ait: "Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis triticum,
(30) sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum"".
(31) Aliam parabolam proposuit eis dicens: "Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
(32) Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius".
(33) Aliam parabolam locutus est eis: "Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum".
(34) Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis,
(35) ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem: "Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi".
(36) Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: "Dissere nobis parabolam zizaniorum agri".
(37) Qui respondens ait: "Qui seminat bonum semen, est Filius hominis;
(38) ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali;
(39) inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
(40) Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi:
(41) mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
(42) et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
(43) Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures, audiat.
(44) Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum.
(45) Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
(46) Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia, quae habuit, et emit eam.
(47) Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti;
(48) quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
(49) Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum
(50) et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
(51) Intellexistis haec omnia?". Dicunt ei: "Etiam".
(52) Ait autem illis: "Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera".
(53) Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
(54) Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: "Unde huic sapientia haec et virtutes?
(55) Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
(56) Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?".
(57) Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: "Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua".
(58) Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Caput 14
(1) In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu
(2) et ait pueris suis: "Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo".
(3) Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
(4) Dicebat enim illi Ioannes: "Non licet tibi habere eam".
(5) Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
(6) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi,
(7) unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.
(8) At illa, praemonita a matre sua: "Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae".
(9) Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari
(10) misitque et decollavit Ioannem in carcere;
(11) et allatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.
(12) Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
(13) Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
(14) Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.
(15) Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: "Desertus est locus, et hora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas".
(16) Iesus autem dixit eis: "Non habent necesse ire; date illis vos manducare".
(17) Illi autem dicunt ei: "Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces".
(18) Qui ait: "Afferte illos mihi huc".
(19) Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
(20) Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos plenos.
(21) Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
(22) Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
(23) Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.