Выбрать главу

(21) Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.

(22) Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: "Absit a te, Domine; non erit tibi hoc".

(23) Qui conversus dixit Petro: "Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!".

(24) Tunc Iesus dixit discipulis suis: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

(25) Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

(26) Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

(27) Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.

(28) Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo".

Caput 17

(1) Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.

(2) Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.

(3) Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

(4) Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: "Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum".

(5) Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite".

(6) Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.

(7) Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: "Surgite et nolite timere".

(8) Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.

(9) Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: "Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat".

(10) Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: "Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?".

(11) At ille respondens ait: "Elias quidem venturus est et restituet omnia.

(12) Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis".

(13) Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.

(14) Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum

(15) et dicens: "Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.

(16) Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum".

(17) Respondens autem Iesus ait: "O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me".

(18) Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.

(19) Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: "Quare nos non potuimus eicere illum?".

(20) Ille autem dicit illis: "Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis".

(21)

(22) Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: "Filius hominis tradendus est in manus hominum,

(23) et occident eum, et tertio die resurget". Et contristati sunt vehementer.

(24) Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: "Magister vester non solvit didrachma?".

(25) Ait: "Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: "Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?".

(26) Cum autem ille dixisset: "Ab alienis", dixit illi Iesus: "Ergo liberi sunt filii.

(27) Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te".

Caput 18

(1) In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: "Quis putas maior est in regno caelorum?".

(2) Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum

(3) et dixit: "Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.

(4) Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno caelorum.

(5) Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.

(6) Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.

(7) Vae mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen vae homini, per quem scandalum venit!

(8) Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.

(9) Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

(10) Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.

(11)

(12) Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam, quae erravit?

(13) Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.

(14) Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.

(15) Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;

(16) si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;

(17) quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

(18) Amen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata in caelo; et, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta in caelo.

(19) Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.

(20) Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum".

(21) Tunc accedens Petrus dixit ei: "Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies?".

(22) Dicit illi Iesus: "Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.

(23) Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

(24) Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.

(25) Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.

(26) Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi".

(27) Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.

(28) Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: "Redde, quod debes!".

(29) Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: "Patientiam habe in me, et reddam tibi".