Nicolai Hussoviani
Carmen de Bisontis
Cum essem Romae, Serenissima Regina, Leo Papa X venationes arctoas et ferarum magnitudinem quodam tempore commemorans Reverendissimum Dominum Erasmum, Plocensem Episcopum, apud se tunc a vestra Maiestate oratorem, longo verborum circuitu monuit, ut effigies bisontis, quem nos zubrum vocamus, impleta feno pelle Romae repraesentaretur.
Quod Plocensis dum se facturum promisisset, datis ad Raduvilonem, Vilnensem Palatinum, super pelle quam maxima huius animantis consequenda litteris, mihi, suo tunc familiari, iniunxit, ut aliquid super natura et venatione huius ferae scriberem, volens eius speciem tam re, quam verbis, Pontifici exhibere. Sed omnia illa celeri morte Leonis in nihilum deciderunt. Restat tamen opusculum, per me tunc pro ingenii et temporis parvitate factum, quod sub nomine tuae Maiestatis publicandum decrevi, idque tibi loco muneris exigui do, sperans aliquando futurum, quod dum Regia Maiestas suo more venatum ierit, hic te libellus, silvestria continens, ad sui lectionem alliciet, qua ego non tam rebus meis prodesse cupio, quam viris doctis iter sua scripta offerendi patefacere, ut tu, Princeps doctissima, de ipsorum ingeniis iudices et quos praecipuos videris, Serenissimo Consorti tuo, quem plus bellis gerendis, quam libris legendis vacare necesse est, commendes. Video nam cum maximo meo dolore et profecto cum quodam damno Reipublicae fecundissima pectora iacere neglectui et se propter angustiam rei familiaris proferre non posse. Non paucos item et opibus et ingeniis longe praestantes conspicio. Qui dum litterarum peritos levipendi animadvertunt, cumulare divitias, quam animos excolere malunt et propter rem tam vilem iacturam faciunt in nobilissima sui parte.
Si vero tu commune studiorum patrocinium susceperis, assurgent ingenia et magnis Regiae Maiestatis laboribus opem ferent, ut in suo statu hac temporum malignitate respublica retineatur, quam virtute animi magis, quam vi corporis niti tam Graeci quam Romani documento sunt, apud quos arma semper tum maxime, dum litterae, floruerunt et labentibus primum ingeniis debilitatae vires sunt, quibus lapsis imperium corruit et servitus imposita est. Apud nos quoque, si illi, qui bellis praesunt, ad antiquorum instituta, quae in libris maxime continentur, rem militarem traduxerint ac removerint alia quaedam, quae actionibus publicis obstant, quantum nobis et a Turco esset timendum, hi opinentur, qui ex historiarum lectione non ignorant, quid vel Graeci vel Romani in summa ipsorum potentia adversus has orbis partes bello quondam profecere, dum non dubitetur Romanis armis Germaniam, Graecis Danubium perpetuos paene limites ac terminos in hoc tractu fuisse, ut et magnus Alexander, qui dominium totius orbis terrarum mente conceperat, gentis fortitudine deterritus non ausus fuerit Danubium transgredi, in cuius ripa eum substitisse et exercitum in imbelles Asiae populos reduxisse satis constat. Nos quamvis nihil morum, nihil rituum antiquorum retinemus, caeli tamen sempiterna vis ac proprietas in nostro milite non degenerabit, quandocumque res ad arma venerit, si modo fatali quodam malo aut verius versuta quorundam socordia, quae nos videtur alligare, inermes non opprimemur. Mihi vero compertum est, Serenissima Domina, quo affectu felicitatem huius regni desideres et quam multa super eius bono statu cogites et loquaris. Sed profecto non video, quo plus ei prodesse queas, quam si te bonis artibus praestes favorabilem ac benignam, ex quibus et reipublicae plurimum commodi ac ornamenti processerit et celebris tui nominis fama hac via maxime se laudibus suorum permiscebit. Quid nam maioribus tuis et praeclarissima tua familia de domo regum Arragoniae potuit esse praestantius et in omni genere virtutum exactius, sive pace sive bello sive religione censeantur? Nequaquam tamen illi amplissima vitae rerumque gestarum gloria cum tanto favore totius posteritatis fines orbis terrarum implevissent seque tam admirabiles venturae aetati in diversis fortunae conflictibus reddidissent, nisi eos sua ipsorum doctrina et propensa, propria et illi domui quaedam peculiaris in viros doctos benevolentia in tantum altitudinis extulisset, qui tam sonora maximorum ingeniorum tuba celebrati sunt, ut mihi merito de eis sit tacendum, hic praesertim, ubi necessaria brevitatis lege constringor.
Vale ac amplissimae tuae stirpis laudibus insiste.