Выбрать главу
Barba riget late pendentibus horrida villis, Lumina terrorum plena furore rubent Terribilesque iubae collo funduntur in armos Et genua et frontem et pectoris ima tegunt. Si tamen exiguis componere magna velimus Et venatorum verba notare libet, Villosum toto prae se fert corpore caprum, Quamvis effingant omnia membra bovem. Obscurus color est: ita fulvum miscuit atro, Ut medium fieri se per utrumque velit. Miror et haec aliter quosdam scripsisse priorum, Non video, causae quid subiisse putem; Nescio quae patula deducunt cornua nare, Longe aliud, quam sit, corpus habere ferunt, Pondera monstrosi tribuunt ingentia labri; Ipsorum fuerit non meus ille bison. Multa ego Roxanis legi antiquissima libris, Quorum sermonem graeca elementa notant, Quae sibi gens quondam proprios adscivit in usus Et patrios apte miscuit ipsa sonos. Multaque complexi loca sunt, diversa vetusti Per varias gentes temporis acta ferunt: Tale animal nusquam visum est, nisi forsitan ante Diluvium gelido ferre sub axe moras. Attigit expresse meminitque bisontis et uri In nemore arctoo Plinius esse boves. Nil fuit, ut tradunt veteres, atrocius uris, Quos alit in silvis terra Polona suis. Dicitur et toto nusquam locus alter in orbe, Cuius eos saltu vivere fama ferat. Proximus est feritate bison, vocat ille iubaium; Hunc, melius qui vult noscere, pauca legat. Nec dubito, multi me fingere plurima dicent, Vixque feram tantum credet habere caput, Qui nihil hiberni silvis impenderit aestus. Sed subeo, quantum dicere quisque velit, Dummodo libertas dicendi talia constet, Quae non cum paucis sunt manifesta mihi, In quibus absumpsi nunquam revocable tempus Otia devitans tune odiosa quidem, Quae tola nunc mente peto magnoque labore Insequor etvariis retia tendo modis. Nec pare desidiae latebras, sed tempora venor, Quae studiis quondam rapta fuere meis; Et nulla ratione capi nullisque teneri Inventis possunt, ut periere semel. Iam pereant, nec enim leges imponere fato Possumus, hoc subitum nec remoremur opus. Sed quid agam? Doctis nihil hic ostendere possum, Quos veterum libros, quae monimenta legant, Unde notent artus mensuraque corporis ingens
Quo signata loco notior esse queat. Multa revolventi nihil hac est parte repertum. Hactenus in silvis haec latuisse rear, Ni Paulus Diacon Lombardica gesta recensens Ostendat certis grandia membra notis. Scribit enim rigidi fido senis ore relatum Quindenos una pelle cubasse viros. Me non visa movet pellis, non ampla ferarum Cornua vel manibus saepe revulsa meis. Quicquid erit, longus venandi proferet usus Et labor ac vitae tempora dura meae. In nemus arctoum, quamvis scriptoribus impar Romanis, certe hac arte, Polonus eo. Me pater instituit latebras lustrare ferarum Suspense et strepitus emoderante gradu; Edocuit dubios illic cognoscere ventos, Ne notet insidias nare vel aure fera; Meque nives inter gelidas sudare co¸git Impingens humeris grandia tela meis, Caedibus oblectans oculos, latratibus aures. Dum pereunt ursi, dum perimuntur apri, Retia dum late pavidis implentur onagris Et iugulant varias vincula tensa feras, Altaque dum quatiunt ardentes aethera bombi Ac tereti plumbo corpora fixa cadunt, Pars telis equitum cursuque agitata volucri Spumanti moriens sanguine foedat humum; Talia dum fierent silvaque agereritur in alta, Aequabam socios saepe labore meos, Flumina equo fidens altumque Borysthenis alveum Tranabam, per aquas aufugiente fera: Non ut acerba libens vitare pericula nolim, Sed sociis et in hoc cedere turpe fuit; Multaque Litphanis venatibus aspera passus, Hac fueram, fateor, non nimis arte rudis. Artis et haec summa est: silvestris parcius ergo Dissona, qui legitis, carpite verba viri. Naturam moresque ferae cognoscere paucis Cura sit, uteoeptum continuetur opus. Saevitia superans animalia cuncta vel aequans Humano generi non nisi laesa nocet; Maxima inest tantum propriae custodia vitae Maioremque animo fingere nemo potest; Circumfert oculos partesqufe obliquat in ambas Omnia prospiciens ulteriora viae; Palpebrae subitos hominis non negligit ictus, Quamvis immoto corpore membra latent, Et minimos retro strepitus cautissima signal Auribus attribuens terga tuenda suis. Attamen et visus tuto spatiabere gressu, Dummodo non niteant tela nec arma micent. Ilia diu fixis in te conspectibus haeret Intuituque hominis capta moratur iter. Si vero teneram secum trahit anxia prolem, Armorum strepitu quolibet icta furit Horrisonoque graves fremitu praenuntiat iras, Hortatrix, ne quis proximus esse velit. Non tamen in quenquam temere, licet obvia, saevit, Tutaque cedentem vertere terga sinit. Lascivi ludunt catuli nimiosque parentum Exacuunt saltu liberiore metus. Quos adeo gignunt dociles, ut in omnia matris Acta ferant pronos qualiacumque pedes: Iamque solent pinus saltu superare iacentes, Iam plano cursus praecipitare solo; Transiliunt fossas mediis in cursibus amplas, Per magnas quatiunt cornua parva minas; Mollia continuis exercent corpora ludis, Otia permittunt non nisi rara sibi. Est animal magni patiens avidumque laboris, Quod nemo tanti corporis esse putet, Et si quando suos gyros exercet in arcto Bellua, tarn rapido turbine corpus agit: Egestum rapit ante fimum revoluta retrorsum, Quam cadat, et spargit cornibus ipsa suis Pulchraque sollenni praebent spectacula ludo, Dum simulata suo proelia more gerunt. Haec movet autumnus Veneris lasciva reducens Tempora per paucos continuata dies, Quae celebrant magno semper miroque paratu, Laetitiam dulci testificante sono; Aethera mugitu late stridentia complent, Robora telluris concutit alta tremor. Assueti referunt vinci genus omne tubarum Hoc sonitu et tactas qualibet arte lyras: Innumeris variata sonis vox una resultat, Qua nihil auditu gratius esse potest. Non comperta mihi res est, quis terminus aevi, Quod spatium vitae labilis esse putem. In grege rectorem notum vixisse ducentis Scripta ferunt annis signaque certa notant Ille quidem candore iubas in fronte micantes Gessit et ex illis grex quoque nomen habet. Quove minus possint labentia tempora falli, Excussi bello luminis orbus erat. Utque fit inter opes, dubii certamina iuris Per dominos ibant per nemus atque feras. Formula causarum longo post tempore visa Annorum noto signa regente dedit. Cum dubitem, quantis latuit non cognitus annis, Indicii nequeo certior esse mei. Multa licet super his praesumat opinio vulgi, Sed mihi nota parum non referenda puto.